Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 6 (Reg. 849)


Datierung: 773 01 20
Ausstellungsort: Longlier (Belg.)

Largitio Magni Karoli in Hephenheim.

Karolus gratia dei rex Francorum, vir illuster, omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Quicquid enim locis aecclesiarum benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem domino protegente pertinere confidimus. Quapropter notum sit vobis, eo quod propter nomen domini et animae nostrae remedium, donamus ad monasterium nostrum quod dicitur Lauresham, ubi corpus sanctissimi mris. Nazarii reconditum est, et Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum ad ipsum locum esse volumus, hoc est villam aliquam nuncupantem Hephenheim, sitam in pago renense, cum omni merito et soliditate sua, et quicquid ad eandem villam legitime aspicere vel pertinere videtur, id est cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis. vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus adiacentiis vel appenditiis, cum omnibus terminis et marchis suis. Illam etiam ecclesiam quae est in honore sancti Petri ibidem constructa, in integrum ad se pertinentem vel aspicientem, similiter et hoc quod Gerdrudis vidua de ipsis rebus habet, ut diximus ibidem ad ipsum sanctum locum a die presente concessimus. Propterea hanc confirmationem nostram exinde conscribere iussimus, ut tam ipse memoratus abbas, qui nunc tempore ibidem est, quam et successores sui, seu agentes iam dictae aecclesiae ipsam villam Hephenheim cum omni integritate et appenditiis suis sub emunitatis nomine ab hac die habeant, teneant, atque possideant, atque ad ipsam casam dei nostris et futuris temporibus in nostra elemosina in augmentis proficiat. Quam vero preceptionem ut firmior sit, manu propria subter firmavimus, vel de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Karoli M. gloriosissimi regis. Hitherius recognovi. Data XIII0 kalendas februarias. Anno quinto regni nostri. Actum Longolare palatio.