Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine Domini. regnante domno nostro, Aistulf uiro excellentissimo rege, anno regni eius in Dei nomine octabo, diae octabo kalendas nouembri, per indictione decima; feliciter. Baselice Sancti Tzenoni sita in fundo Campilioni. Ego Uualderata, relicta quondam Arochis de uico Artiaco, consentiente mihi Agelmundo filio meo, dono adque cedo ego que supra Uualderata ad oracolum Sancti Tzenoni pro luminaria et mercidem anima bone memorie quondam Arochis uel mea oliueto in fundo Campilioni loco qui dicitur de Gundualdi, mea rationem quod me legibus contanget auere de inter sorore et neptas meas; quoerentem: ex uno latere et de ambas capitas oliuas uel uites Arochis germano meo, quarto uiro latere oliueto Gunderate germana mea. ea uiro rationem hac die dono adque cedo ipso pernominato oliuedo, quod sunt oliuas sex, sicut superius dixi, ad oracolum Sancti Tzenoni uel ad eius costodis pro luminaria et mercidem anime nostre, ut remedium aueamus hic et in foturum secolum omni in tempore ex mea plenissima largitatem. et qui hunc meum factum disrumpere quesiere, nobiscum aueat iudicium ante tribunal Dei et saluaturi mundi et beati sancti Tzenoni. Actum in Campilioni, diae, regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Uualderate, qui hanc donationem iudicati fieri rogauet, signum fecet. + Agelmumdus in hanc cartola donationis me consentiente subscripsi. + Arochis in hanc cartola donationis rocatus ad Qualderada germana mea me consentientes et testes subscripsi. + Gautpert in hanc cartola donationes rogadus ad Uualderada et ad consentiente Agelmundo me testes subscripsi. Signum + manus Honorati filio quondam Uitaliani de Blexioni uiri deuoti teste. + Ego Ursus scriptor huius donationes rogatus ad Uualderata et ab consentiente Agelmundo scripsi et subscripsi, post tradita conpleui et dedi.