Cleonia, che aveva fondato, secondo il volere di Ostriperto, suo domnus, la chiesa di S. Cassiano (di Moriano o a Vico?), dona alla medesima, acciò venga ivi ordinato un sacerdote, la metà dell’usufrutto della terza parte che Ostriperto le aveva lasciato; inoltre la terza parte di quanto ebbe in morgengab, affinchè il sacerdote possa vivere senza indigenza, provveda alla luminaria e celebri messe.
Datierung: 755 09
Ausstellungsort: S. Cassiano (di Moriano o a Vico?), Lucca
+ In Dei nomine. regnante piissimo domno nostro Aistulfo rege, anno regni eius septimo, mense septembrio, indictione nona; feliciter. Manifestum est mihi Cleomnia relegiosa femina, eo quod ante hos dies bone memorie Ostripert domnus meus tertia portione ex omnibus rebus suis per cartula in eclesia firmauet et donauet, et sic decreuet animus eius, ut, ubi mihi plaeueret, in ipso loco ipsa eclesia a fundamentis construere deuirem in honore beati sancti Cassiani; sicut et post decesso eius modo presenti a me faetum est ita. unde in mea reseruauet potestate, omnia et in omnibus, ufructu de ipsa tertia portione quod in ipsa eclesia offerserat, ut die uite me ipsa tertia portionem ego usufruetuarem. modo in Dei nomine a fundamentis construxi ipsa Dei eclesia, uolo et offero Deo et tibi eclesia Beati Cassiani medietate ex omnibus usufruetu de ipsa tertia portione quod in mea potestate dedet supradictus domnus meus Ostripert, ut sacerdus in predieta eclesia ordinatus fuerit; ipsa medietate de usufructu, quod supra legitur, in eius sit potestate in omnibus. similiter offero in predicta eclesia tertia portione ex omnibus rebus meis quod morghincap mihi datum est, ut sacerdus de supradicta eclesia pro facinoribus meis Dominum exorare ualeat, et sine indigentia uiuere possat, et luminaria santorum faciat, et suo bono animo missarum precum pro peecatis nostris facere non desinat. et omnia quod supra a me donatum uel offertum est, inlibate possedeat ipsa sancta Dei eclesia; et numquam nullo tempore contra hanc pagina quislibet possat agere uel in aliquo molestare, set firmiter ualeat possedere ipsa Dei eclesia quod supra animus meus confirmauet, et numquam a nullo homine posse disrumpi; et presens pagina in sua maneat firmitate. Et pro confirmationem Osprandum subdiaconum seriuere rogaui. Actum in Uico. Signum + manus Cleomnie religiose femine, qui hanc pagina fieri rogauet. Signum + manus Ostrifusi filio eius in omnibus consentientes. Signum + manus Richiprand germano ipsei femine testis. Signum + manus Aufusi uiri deuoti filio quondam Auriquandali testis. Signum + manus Ilprand clerici uiri deuoti filio quondam Alpert testis. Ego ipse supradictus scriptor pos tradita conpleui et dedi. Ego Osprand scriptor quantum in autenticum inueni, nec plus addedi, nec menime scripsi.