Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Orso chierico di Ravenna dona al monastero di Nonantola quanto gli appartiene per legge nel contado di Modena, a Ravenna e territorio, nonché nei territori di Classe, Faenza, Imola e Bologna. Promette di vivere nello stesso cenobio sotto la regola di san Benedetto.
Datierung: 752 02 10
Ausstellungsort: (Ravenna?)

In nomine Christi. regnante domno nostro Astulfo uiro excellentissimo, anno pietatis eius in Dei nomine anno .III., die .X. mense febuario, per indictionem .VI. Monasterio Sanctorum omnium Apostolorum sito in castro Nonantula, teritorio Motineosi, ubi domnus Ansilmus abbas preesse uidetur. Ideoque me ego Urso clerico ciuitatis Rauenne dono, offero in ipsio sacro cenouio omnia rebus meas, quia michi legibus pertinet in comitatu Motinensi, id est: in primis, corte mea et fundo Susiatecus, tota et integra, cum ecclesia Sancti Petri apostoli Christi, cum omnia a sibi pertinentia, quod est de a racione facta massaricios .XX.; seo guod michi depertinet in fundo Codonedo, atque quod pertinet in fundo Arseciura, seo quod depertinet in fundo Lilionitecus, seu et in fundo Persisido, et in Bolnedigo, seu curte mea Cardeto, atque in fundo Cento, et in fundo Caldario, seo in Aueriadico, atque in fundo Pustimano, atque corte mea Casteniolo, et Ducentula, atque Auturitula, seu et in Tustido, atque in Samore, etiam fundo Gebolino, et Taiualo, atque Rastelioro, seo Domoro, atque in Melidolo, et Callecaria, atque in fundo Menciolini, seu Duliolo, et in prado Bonini, atque in Plagiano, et corte nostra Funiano, et Uesolo, [et] corte mea Castellione, et Cortiliano, seo corte mea Splegano, et fundo Bodena, et Aquauiua, quod est per numero in prenominatas cortes et fundora in comitatu Motinensi uel Bononiensi, finibus pago Persisita et finibus pago Duliolo et finibus pago Montebelio et finibus castro Feroniano et finibus corte Crespeliano, massaricii .CCLXXX; similique modo omnia qui depertine in ciuitate Rau(enna) et finibus eius, id est medietas de hereditate quondam genitoris mei Iohannes duce ciuitatis Rauenne, omnia qui depertinet in finibus Classiensis, seo omnia qui depertinet in finibus Faenses, atque gui depertinet in finibus Cornialensis, seo quod depertinet in finibus Bononiensis, quod sunt per numero massaricios .DCCC. tos; et si amplio fuerit qui de ad ipsa rebus pertinente, in cartula permanat; seo in ipsio suprascripto comitatu Motinensi inter massaricios et donico sunt mansios .CCCXXV.; per cortes nostras seo fundoras et casalias, ubi ubi inuenta fuerit, a nome meo legibus pertinet, cum aiacentia et pertinentia sua, seo cum super se et infra se habet, in integrum sit data, tradata, alianada, obnosiada, emancepada in iure ipsio sacro cenouio, ubi sancta regula sancti Benedicti regulariter uiuere promitto. et si minime contra hac cartula fecero, uel contra paginam istam ire presumpsero, daturo me repromiso una cum hereditas ac prohereditas mea dare et componere pena compositura mancosos .L. auri optimi isibro; et insuper cartula qui repromise inuiolada et inconuusa permanat cum enisa stipulacione. Ego Urso clerico subscripsi. Signa manuum + + + + + de testibus Bernerius et Aldoinus atque Stabilis seo Cotebertus et Addoneis, qui de a testibus a rogatis. Scripta cartula per manum Eldeuerto notario.