Aurimo del fu Marichis dà a Pietro una sua terra a S. Paolo (in Gorgo) nel luogo detto in Campora, e riceve in cambio una casa in Pulia (Lucca).
Datierung: 747 07
Ausstellungsort: Lucca
+ In Dei nomine. regnante domno nostro Ratchis uiro excellentissimo rege, anno regni eius tertio, in mense iulio, indictione quinta decima; feliciter. Constat me Aurimo uiro honesto filio quondam Marichis hac die dedisset et dedi, tradedisset et tradedi tibi Petrus terra mea in loco ad Santo Paulo in clausura ante casa Aiuli, qui est posita ad latum de terra Leopardi, alio latum est terra mea qui in meo reserbaui potestatem, quod est modiorum quattuor ad mensura. si in ipsa clausura non fueret conplita, ut tibi dare diueas in alio loco prope Sancto Paulo in Canpora, cum ipsa fossata qui in ipsa terra est. et recipi a te in uiganeo parte tua de casa in loco Apulia, cum fondamento, corte, orto, petras, cum omnis edeficias ipsius case, ut dixi, parte mea puteo cum quidquid in ipso loco auire uisus his, pumis, arboribus, quantum in ipso loco da germano tuo tibi in parte contigent in integro; excepto de terra uacua uno sistariorum terra et una iscala de uno lato, unde uolueris. omnia ista suprascripta res tua in Apulia a te recipi in finito in uiganeo tantummodo, posquam inter nos ipso canbio fecimus, sicut inter nos conuinet. si aliquando tempore ego qui supra Aurimo cuntra anc cartulam canbiationis ire temtari aut in alico molestare presumsero, cum heridis meus tibi et ad tuos heridis et qualiuet homine defensare non potuerimus, conponamus tibi Petrus et ad heridis tuos, de quod superius legitor, in dupla terra et res meliorata, in ferquidem locum, sum stimationem. Et Teutpert uirum deuotum iscriuere rogauimus. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Aurimi uiri honesti auturi et tradituri. Signum + manus Plittelmi uiri deuoti filio quondam Autelmi testis. Signum + manus Carnucio uiri deuotide Colonia testis. Signum + manus Baracottuli uiri deuoti de Apulia testis. Et pos tradita ego Teutpert uir deuotus depleui et dedi.