Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis rege, anno regni eius primo, per indictione tertia; feliciter. Constat nus Emithancu uir honestus filius Emmi, una cum coiuge sua Teuflada filia quondam Muccioni, hac die uendedisset et uendedi, tradisset et tradedimus, secutis in presentia testibus, qui subter presente cartula rouoraturi sunt, propriis manibus nostris contradedimus tibi Tanualdi uiro uenerabili presbitero de beatus Sancto Reculi medietate de case me in Paternu, case Minculi et Racculi cum terra et uineas, campis, siluis, cum arbustra fructefera, cum fontis; omnia in adpretiato in tregenta soledus tibi uendere uisus sumus, quem tertio homo Deus timente dixere. unde suscepimus nus suprascripti pro ipsa res auris soledus nomero tregenta. posteus at te ipsu pretium suscepimus, et in tua uel de suscessore tuo trado esse potestate auendi, possedendi, quidquid de ipsa res iudicare uolueris, in tua set potestate; et neque nus uel heredis nostro aliqua tibi generitor molestias. et, quod fieri non cridimus nec fia, si ego aut meus heredis tibi intentum ficere, in ipsu pretium conpletum tibi dare ipsa suprascripta res nelixero, et ego aut meus heredis tibi intentum ficere, et da qualiuet homine defensare non potuerimus, ispondimus nus qui supra Emitancu et Teuflada conponiturus, uel nostro heredis, tibi Tanualde presbiteri uel ad suscessore tuo in duplum, res meliorata, de quod agitur, in ferquede loco. Quam uenditionis cartula Altipertu amico meo iscriuere rogaui. Actum ad monasltio Sanctu Donatu in Fasqua, in finibus Uoloterrana, die, regnum, indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Emitanchi uiri honesti uendituri et tradituri. Signum + manus Teufrada uiro onesta uenditricis et tradetricis. Signum + manus Aiduini uiri deuoti parente eius testis. Signum + manus Albuini uiri deuoti filius quondam Baronci testis. Signum + manus Ursu uiri deuoti filius quondam Fridualdi parente eius testis. Signum + manus Tachipert uiri deuoti filius quondam Teudimari testis. Signum + manus Baroncellu uiri deuoti filius quondam Tronci testis. Signum + manus Mazulio uiri deuoti filius quondam Teudimari testis. Signum manus Pinci uiri deuoti filius quondam Baronco testis.