Vualprando vescovo di Lucca, col consenso del clero, conferina al chierico Filiperto, per i servizi che il di lui padre Barucio aveva prestati alla chiesa di S. Martino e al vescovo, i beni che il padre aveva comunque ottenuti dalla chiesa, e tra questi una vigna e casa in “Septuria”, una vigna in Segromigno, una terra in Merao, altra in Fabroro.
Datierung: 737 03
Ausstellungsort: Lucca
+ In nomine domini Dei et saluaturi nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege et at Deo cunserbato, anno pietati regni eius Deo propitio .XXV., mense martio, idem et domno nostro Helprand iuuante Deo rege, anno secundo, per indictione quinta; feliciter. Manifestu sum ego domnus Uualprand episcopus, cunsideraui Dei timure et remedium anime me seo et seculi stius seditionem et pro facinoris meis ut in foturum animam meam remedium cunsequator, tractaui quomodo me ante tribunal iudicii quasuis in modicum saluare possim, e cogitaui in memedipsum, siquod dicet in euangelio, quia quid prodeest hominis, si uniuersum mundum lugretor, et anime uero sue detrimentum patiator? Propterea aublactatum est meus animus et rememoratu sum eo quod multas et inumerauilis serbitias quas quondam Barucio presbitero in eclesia Beati Sancti Martini uel in obis in uita sua ostendere uisus fuet, ipse bona fedilitas adcomodauet meus animus, ut alico beneficio ostendere debuissim in filio eius. et ideo ego qui supra domnus Uualprand in Dei nomine episcopus una cum omnibus sacerdotibus meis uel filii eclesie, bonum omniorum animo consentiente, do, duno, trado, cedo, mancipo et ad perpetuam fermitatem cunfermo in te Filipert clerico filio epseius Barucioni, id est omnem cunquisitionem quondam genituri tuo, quas de ribus sancte eclesie per anticessoris meis cunquiset per qualiuet ingenio et possidet usque in diebus uite sue, qui in hanc domo sancte eclesie ante nos fuerunt tam per nos et, iam dixi, per qualiuet ingenio quem cunquirere potuet de ribus sancte eclesie; et aduc quod memoriter memorauimus, id est: uinea in Septuria et casa iuidem qui redditus facet Gaifrid presbiter et Filipert, et uinia subtus Gruminio cum siluis, uergariis, cultis et incultis, et duo modiorum terrula et scafilio uno in loco Merao, duo modiorum terra quod dedet quondam bone memorie Ursu Panci, uno modiloco ipsius Barucii pro missa sua et alio pro sepulcro suo, duo modiorum terra in Fabruro quod cunparare uisus fuet da serbus sancte eclesie. et, iam superius dixi, omnia et in omnibus cunquisitionem genituri tuo tibi Filipert uel ad eridibus tuis tranfundo in integro possedendum, ita ut ab hodierna dies securiter possedeas tu uel filiis tuis, et nec ego qui supra domnus Uualprand episcopo, nec qui post me uenturus fueret in hanc domo sancte eclesie, nec nullus sacerdus Lucane huius eclesie sta omnia, quod superius legitor, resubtragi presumet; set in omni tempore fermum et stauilitum permaneat. et quod ad me supra cuncessa uel cunfermata sunt, ita ut a nullo hominem nulloque tempore tibi aliqua inuasionem facere posset, set magis rouoretor ipsa pagina in suo uigure et in tua potestatem sine omnem inpedimentum inimici, iuuante dominum Iesum Christum. et quis quando quandoque tempore te qui supra Filipert uel heridis posterisque tuis post meo decesso ire aut retrahere presumseret, in Dei omnipotens incurra iudicium, et ab ipso beato sancto Martino uel ab omnibus uertutibus sanctorum reatus recedat, et faciendi nulla aueat potestatem resubtrahendi. Quam uero pagina cunfermationis et ad Gaudentius quamuis indigno presbitero meo scriuere precipi, ubi etiam et subter pro cunfermationem manibus meis una cum sacerdotibus meis signa sancte croci feci, et testibus nubilibus sacerdotarum tradedi roborandum, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum Luca. + Ego Uualtprand in Dei nomine episcopus in hanc cartula donationis facta in Filipertu clerico nostro et a me iussa scribta una cum consenso omnium sacerdotum proprias manus meas suscribsi et confirma et scriuendo tradedi. + Ego Gaifrid presbites ex iussione domni Uualprandi episcopus in as pagina donationis facta in Filoper clerico, sicot superius legitor, consensi et propria manu suscripsi. + Ego Theopingtus arcidiaconus in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert cunsensi et suscripsi. + Ego Gallus diaconus in hanc pagina cunfermationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego Leonaci uir uenerabilis presbiter in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo cunsensi et suscripsi. + Ego Iordanni uir uenerabilis presbiter in pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego Siluerat uir uenerabilis presbiter in pagina confirmationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego Rachipert diaconus in pagina confirmationis facta in Filipert bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego Petrus diaconus in hanc pagina confirmationis facta in Filiperto bono animo consensi et subscripsi. + Ego Uualdifrid diaconus in hanc cartula confirmationis facta in Filiperto bono animo consensi et suscripsi.