Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi. regnantes domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno regni eius uicensimo quarto, et precellentissimo nepote eius domno nostro Hilprand rege, anno primo, mense martio, indictione quarta. Constat me Lupo uirum honestum uinditorem filio quondam Audoald abitature castello Uffi, ideo hac die uindedissit et uindedit, tradedissit et tradedit uobis domno Uualpert gloriosissimo duci per misso uestro Fusio, id est: casa ubi manere uideor, seruis, ancillas, uineis, campis, siluis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile; omnia et ex omnibus de quantum ad manum mea habere uisus sunt, integrum uobis tradedit. et suscepit ad uos domno Uualpert gloriosissimo duci per misso uestro Fusio pretium placitum et definitum auri soledos uigenti tantum; quatinus de meo exiuet dominio, et in uestra cui supra tradedimus esse potestatem possedendum, quod ab udierna die abeas, teneas, adque possedeas, et ad tuos posterus derelinquendum liueram habeas potestatem. et, quod non credo, si ego Lupo uir honestus uinditor seu heridibus [meis aut] qualiuet soposita persona uobis ipsa uinditionem subtragere uoluerit, et uobis eam menime defensare non potuerimus seu heridibus meis, conponat uobis uel ad heridibus uestris dubla conditionem, meliorata rem; et cartula uinditionis meae in sua permaneat firmitatem. Quem uiro cartulam uinditionis meae Deodaci notarium scriuendam rogaui, et subter manum mea propria signum sanctae crucis fecit, et testis ut subscriuerent uel signa faceret conrogaui. Actum in Luunensem ciuitatem, in mense suprascripto, per indictione suprascripto quarta. Signum + manus Loponi uiri honesti uenditoris, qui cartulam fieri rogauit. Signum + manus Theutpert uiri magnifici filio quondam Perdrichis de Luca testis. + Istefanacis uir clarissimus ciuis Lunensi rogatus ha Lupune uiro honesto uindeture, sicut superius legitur, testis suscripsi, et eum signum facientem uidi, uel ipso pretio in presenti dare uidi auri soledus uiginti. + Barsucis uir clarissimus ciuis Lunensis rogitus a Lupune uiro honesto uinditure, sicut superius legitor; testis suscripsi, et eum segnum facientem uel ipso pretium auri soledus .XX. in presenti dare uidi. + Ego qui supra Deodaci notarius scriptor huius chartule uinditionis, quam pos tradita conpleui et dedi.