Gunteram notaio regio, per ordine del re Liutprando, fa una inquisizione, interrogando specialmente vari ecclesiastici, circa la vertenza tra i vescovadi di Siena e di Arezzo per il possesso di chiese e monasteri nel territorio Senese.
Datierung: 715 06 20
Ausstellungsort: Siena
+ Sub die duodecimo kalendarum iuliarum, indictione tertia decima. In nomine domini Dei et saluatoris nostri Iesu Christi. Breue de singulos presbiteros, quos per iussionem excellentissimi domni nostri Liutprandi regis ego Guntheram notarius in curte regia Senense inquisibi, de dioceas illas et monasteria de quibus intentio inter episcopum Senensem ciuitatis nec non et Aretine ecclesiae idemque episcopum uertebatur; posita sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini et sanctum calicem eius et patena. Idest, primum omnium interrogauimus Semeris presbitero de monasterio Sancti Ampsani iam seniorem, ut nobis diceret ueritatem de cuius diocea esset, aut ad qualem episcopum habuisset sacrationem. Qui nobis dixit: Iam Ambrosio misso domno regi de causa ista professionem feci, et uobis ueritatem dico, quia ab antiquo tempore oraculus fuit de sub ecclesia Sanctae Mariae in Pacena et corpus sanctus ibi quiescit; nam tempore suo quondam Uuilerat et eius filius Zotto eum a fundamentis restaurauerunt. Et interrogauimus eum: Te quis sacrauit presbiterum? Respondit: Bonushomo episcopus ecclesiae Aretine ipse me consecrauit, et manu mea in Sancto Donato feci, et sacramentum secundum consuetudinem ibidem prebui; nam in ipso monasterio me Uuilerat et Zotto ordinauerunt, quia seruus eorum proprius fui. Et interrogauimus eum: Quando te episcopus Aretine ecclesiae consecrauit, i[n] Sena erat episcopus? Respondit: Memoro quia erat bone memoriae Magnus episcopus; nam post ordinationem meam episcopus Magnus de Sena ibidem consecrauit duo altaria, altare priorem renouauit ad ipsum corpus sanctum, et alterum plantauit in honore sanctae Mariae et sanctorum Petri et Iuliani. Iterum interrogauimus eum: Quando episcopus Senensis ista altaria consecrauit, erat episcopus in Aritio? Respondit: [Erat]. Interrogauimus eum: Ad qualem episcopum obediebas? Qui nobis dixit: Uecibus ad Sanctum Donatum ad Aritio ambulabam, et salu[tationem e]piscopo Aretine ecclesiae pro sacratione mea portabam; nam in meo dotem nec aliquid de ipso monasterio episcopo Senensi numquam per[tineba]t, excepto per sanctorum benedictionem de ciuitate Senensi portabam. Iterum interrogauimus eum: Antecessor tuus, qui ibidem [o]fficio faciebat, quomodo dictus est? Respondit: Dominicus, de ecclesia Sanctae Mariae in Pacena. Et interrogauimus eum: Ipse Dominicus presbiter ubi fuit consecratus, et baptisterium eius ubi pertinebat, aut de qualem chrisma accipiebat? Respondit: Ab episcopo Aretino, unde et ego, post eius decesso, per annos quinque, dum ipsa ecclesia renui, chrisma excepi. Item secundus presbiter introductus est, Gunteram senex de ecclesia et baptisterio Sancti Stephani a Cennano, qui interrogatus dixit: Ueritatem dico et non mentior per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem domini Iesu Christi, quia sacrationem ab episcopo Aretinae ciuitatis nomine Uitaliano accepi, et manu mea in Sancto Donato scripsi, et sacramentum prebui; et ad illo tempore usque modo iam quinto episcopo Aretine ecclesiae semper inde chrisma omnem annum accepi, et salutationem et obedientiam ibidem habui; et quando nobis tetulus intra plebe nostra sacrari fuit oportunum, per manus pontifici Aretine ecclesiae factum est, nam et antecessores mei similiter exinde sacrationem habuerunt; nec numquam ab episcopum Senensem condicionem habuimus, nisi si de seculares causas nobis opressio fiebat, ueniebamus ad iudicem Senensem, eo quod in eius territorio sedebamus. Tertius presbiter Maiurianus de basilica Sancti Simpliciani in Sextano interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et ista crucem Domini, quia non mentior, sed ueritatem dico, quia baselica ista dedicauit Uitalianus episcopus de Sena, et me sacrauit Albanus episcopus de Aritio, et manu mea ibidem feci, et sacramentum prebui; electus ambolaui cum epistola iudici de Sena, et baptisterium habeo in Pacena; pro ipso baptisterio episcopo Aretino obediebam, et chrisma exinde tuli. Quartus presbiter Onnius de baptisterio Sancti Ypoliti Ressiano interrogatus dixit: Per Deum uiuum et uerum et ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini, quia sacrationem de episcopo ecclesiae Aretine nomine Bonumhomine suscepi, et antecessores mei et ego semper de episcopo Aretino omnem annum chrisma tuli et obedientiam secundum canones ibidem abuimus usque modo, et sacramentum a sanctum Donatum prebui, et manu mea scripsi; et quando in plebe oratorius opus fuit dedigare, per manus episcopi de Aritio ipsa sacratio facta est. Quintus presbiter Deusdedit senex de baptesterio Sancti Johannis in Rancia interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangilia, quia ueritatem dico et non mentior, quia misit me Uuilerat a Bonumhominem episcopum Aretine ecclesiae, ut ipse me consegraret. ille uero erat ad episcopato electus et non erat adhuc sacratus. fecit me iurare secundum antecessorum meorum consuetudinem, et feci manum meam ad sanctum Donatum, et sic cum epistola sua mandauit me ad Uitalianum episcopum de Sena, et per rogo eius me consecrauit; nam semper obedientia ad episcopum Aretine ecclesiae habui; et odie triginta et septem annis sunt quod presbiterato accepi; semper chrisma de episcopo Aretine ciuitatis tuli, et filio meo in diaconato et in presbiterato episcopus Aretinus consegrauit; et oratorio aut altario in plebe nostra similiter. Sextus presbiter Theoderis de ecclesia suprascripta Sancti Iohannis interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini, quia cum epistola Uuarnefrit ambulaui ad Aritio, et me consecrauit Lupercianus episcopus de Aritio, et chrisma inde tollemus, et obedientia ibidem faciemus semper, et manu mea scripsi, et sacramentum prebui secundum consuetudinem antecessorum. Septimus presbiter Garibald de monasterio Sancti Archangeli in fundo Luco interrogatus dixit: Monasterio isto fundauit Zotto et pecunia ibidem dedit; et per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini, quia me consecrabit bone memoriae Uitalianus episcopus Aretine ecclesiae per rogo quondam Zottoni, quia cum epistola eius ad eum ambolaui. Item introductus est Germanus diaconus de ecclesia et baptisterio Sancti Andreae in Malcenis, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia, quia ueritatem dico, quoniam prelectus a plebe cum epistola Uuarnifrit rogatoria ambolaui ad Lupercianum episcopum Aretine ecclesiae; et per eum consegratus sum, et sacramentum ad sanctum Donatum prebui, et obedientia sicut deuet ad episcopum suum ibidem habemus et nos et antecessores nostri usque modo, et chrisma semper exinde tulimus. Item introductus est Audo presbiter de baptisterio Sancti Petri in Paua, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini et sanctum calicem eius, quia sacrationem ab episcopo Aretine ecclesiae suscepi, diaconato per manus episcopo nomine Bonushomo, presbiterato per manus episcopo nomine Uitaliano, ambo Aretine ciuitatis episcopos, et chrisma semper usque modo inde suscepemus et nos et suo tempore antecessores nostri, et obedientiam secundum canones episcopo Aretino fecimus, et sacramentum in Sanctum Donatum prebui, et manu mea promissa secundum consuetudinem ibidem feci, quia diocea Sancti Donati fuit et est. Item introductus est Ursus presbiter de baptisterio Sanctae Mariae Cosona, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia quia ego sacrationem ab episcopo Aretine ecclesiae, nomine Lupercianum, accepi, annus est tertius, et chrisma semper exinde tuli, et manu mea in Sancto Donato feci, et sacramentum iusta antecessorum consuetudinem ibidem prebui, et quia diocea Sancti Donati fuit et est. Item introductus est Rodoald presbiter senex de baptisterio Sancti Quirici et Iohannis in uico Pallecino, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et ista crucem Domini, quia cum epistola Uuarnefrit ambulaui ad Aritio, et per manus Luperciani episcopi sacratus sum, odie annus est tertius, eo quod Sena minime episcopum habebat; nam exinde chrisma numquam tuli nec obedientiam ibidem abui, nec manu mea feci nec sacramentum prebui, nisi posteas episcopus in Sena est ordinatus, semper ei obediui iuxta canonicam inst itutionem. Item introductus est Tanigis presbiter de suprascripta ecclesia Sancti Andreae Malecino, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini, quia in eclesi: Senense ad calica militaui, et per manus episcopo Senensi, nomine Magno, sacrationem presbiterati suscepi, odie sunt anni duodecim, et per ipso in eclesia Sancti Andreae ordinatus sum, et obedientia episcopo Senensis feci, et chrisma inde suscepi; nam diacono meo, Germano nomine, Lupercianus episcopus Aretine ecclesiae consecrauit per rogo Uuarnefrit iudici meo, pro eo quod in Sena episcopus in diebus illis non erat; similiter et uno altario. Item introductus est Maiurianus presbiter de ecclesia Sanctae Mariae in Pacina, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor euangelia et ista crucem Domini, quia me consecrauit Albanus episcopus de Aritio, et manu mea feci, et sacramentum prebui, et chrisma exinde tuli; nam et quotiens de Sena tuli chrisma; nam habeo alia basilicam Sancti Simpliciani, ubi resedeo; illa episcopus Senensis sacrauit, nomine Uitalianus. Item introductus est Florentinus presbiter de baptisterio Sanctae Restitute in fundo Resciano, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor euangelia et crucem Domini, quia cum epistola rogatoria Uuarnefrit iudici ambulaui ad Aritio, et sacrationem ab episcopo ecclesiae Aretine, Luperciano nomine, suscepi, et manu mea feci, et sacramentum prebui secundum consuetudinem; nam antecessor meus, nomine Aunigis, in peccatis incriminatus est; nam et ille ibidem habuit sacrationem; et chrisma, quando erat episcopus, in Aritio tollebam, inde, quando non erat, suscipiebam de Sena, aliquotiens et de Rusellas accipiebam chrisma. Item in troductus est Firmolus presbiter de baptisterio Sancti Felici in Auala, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia et crucem Domini, quia electus a plebe cum epistola Uuarnefrit iudiei ambulaui ad Aritio, et per manus Luperciano episcopo Aretine ecclesiae consecratus sum, et ibidem manu mea feci, et sacramentum prebui sicut et antecessor meus; sed tunc episcopus in Sena non erat, et chrisma inde tuli; nam posteas episeopus in Sena factus est, semper de Sena suscepi chrisma. Item introductus est Bonushomo presbiter de baptisterio Sancti Uiti, qui interrogatus dixit: Per isto pallio sancti Quirici et euangelia que hic lecta sunt, quia me consagrauit presbiterum Bonushomo episcopus de Aritio, et fontis et ecclesia ipsa ubi seruio consegrauit Uitalianus episcopus Aretinus, et inde semper crisma tollemus, quia diocia Sancti Donati sumus. Item introductus est Mauricius clericus senex de suprascripto baptisterio, qui dixit ut supra: Quia semper diocia Sancti Donati fuemus, et sagrationem et crisma inde accepemus. Item Godo clericus de suprascripto baptisterio Sancti Uiti, qui dixit: Habeo annos pene cento, semper diocias istas Sancti Donati fuemus, et inde fuet sagratio et crisma in populo. Item introductus est Dominicus clericus senex, qui et Tutto uocatur, de ecclesia Sancti Quirici, qui interrogatus dixit: Per Deum uiuum et uerum semper diocias istas scio esse sancti Donati, et crisma inde tolemus, et si ioues, infantes interroga, ipsi uobis similiter dicunt ueritate[m]. Item introductus est Leo presbiter de baptisterio in Mesalas Sanctae Matris Ecclesiae, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor euangelia, quia me consegrauit presbiterum Bonushomo episcopus de Aritio, hodie sunt anni uiginti, et manu mea in Sancto Donato feci, et sacramentum prebui, et crisma iuxta antecessorum meorum consuetudinem semper inde accepi, et obedientia ibidem abuemus, quia Aretina diocea sumus. Item introductus est Bonefatius presbiter de ecclesia et baptisterio Sancti Ualentini in casalem Orsina, qui interrogatus dixit: Per ista sancta quattuor Dei euangelia, quia ab infantia in ista ecclesia Sancti Ualentini miletaui, et semper antecessores mei in eclesia Aretina et ab eius episcopo sacrati sunt, et obedientia ibidem fecerunt; nam me, dum episcopus in Aritio menime esset, electus a plebe ambolaui in Aritio ad Iordanne uicedomino, et ipse cum epistola sua et sacerdotum uel iudici, eo quod episcopum non habebat, misit me ad episcopo Senense, nomine Magno, rogandum ut ipse me consecrare deuerit, quod pro ipsorum petitione factum est; nam post sacrationem meam, odie sunt anni numero quindecim, semper obedientia ad Sanctum Donatum feci, et crisma omnem annum inde excepi, sicut et antecessores mei, et sacramentum postmodo ibedem prebui; nam ecclesiae Senensi nulla obedientia nec feci post consagrationem ipsam, nec crisma toli, sed nec antecessores mei numquam fecerunt. habeo annos pene sexaginta; nec uidi, nec audiui, et a parte Senense usque modo molestatus numquam fui; sed, ut dixi, uoluntatem de episcopo Sancti Donati semper optemperauimus et fecimus. Item introductus est Aufrit presbiter de monasterio Sancti Petri ad Abso, qui interrogatus dixit: Quia oraculus iste fuet antiquus de sub ecclesia Sanctae Mariae Cosona, et quando ueniebat Agnellus de Sancto Uito, Eufrido, Dominicus presbiteri de Cosona et faciebant ibidem officio, et quod inueniebant a cristianus totum sibi tollebant. Et interrogauimus eum: Presbiteros de ecclesia Sanctae Mariae Cosona aut Sancti Quirici, cuius erant? Respondit: Aredino episcopo. Et interrogauimus eum: Tu ubi tonsus? His respondit: In Roma, et ab infantia mea; posteas tonsus fui, in Cosona militaui in diocia Sancti Donati, et hic ueniebam cotidie et faciebam officio. Et interrogauimus eum: Te qui sacrauit presbiterum? Respondit: Lubercianus episcopus Aredine ecclesiae adhuc per rogo de presbiteros suos de ecclesia Sancti Quirici Palecino et de ecclesia Sanctae Mariae Cosona; et ambo presbiteri mecum fuerunt quando sagratus sum, idest Ursus presbiter de Cosona et Rodoald presbiter de Sancto Quirico, pro eo quod ipse oraculus Sancti Petri antecessoris eorum ab antiquo tempore et Dominicus presbiter senex, qui tunc super erat in ipsas ecclesias custos, et postea ipsi occurrebant et officio faciebant; nam isto monasterio domnus Aripertus rex instituit atque dotauit propter suam mercedem; sed Uuarnefrit gastaldius de sua substantia hic beneficio fecit; nam cum epistola Uuarnefrit fuemus, et toti tres Ursus, Rodoald et ego per manus Luberciano episcopo Aretine ecclesiae insimul sagrati sumus; et tunc Sena episcopum habebat, nomine Adeodatum, qui nunc est. et haec omnia per euangelia, quia omnia ueritatem locutus sum; nam et iste Ursus sagratus fuet, ut esse in oraculo Sancti Donati in Cintiliano, quia tunc barbas ipsius Dominicus presbiter erat in Quosona, et tam ipsa ecclesia in Quosona quamque et ecclesia Sancti Quirici in Paleceno et isto Sancto Petro ad Apso, ubi modo ego sum presbiter, ipse Dominicus presbiter ad sua manum habebat; sed posteas mortuus est Dominicus, sic ibidem ordinatus est suprascriptus Ursus presbiter; nam et Sancto Donato in Cintiliano Uitalianus episcopus de Sena sagrauit per rogo sacerdotum Aredine ecclesiae, et mihi bene constat, et quod tunc episcopum non habebant; et posteas semper ipse oraculus de sub presbitero ecclesiae Sanctae Mariae Quosona fuet, qui est, ut dixi, diocea Sancti Donati. Item dixit nobis suprascriptus Aufrit presbiter: Homines fuerunt Senensis, ambulabant ad Sancto Felice diocea Clusina; posteas quod Uuilerat subtraxit eos de plebe Clusina, illi uero fecerunt sibi baselica in onore sancti Ampsani. dedicauit ea episcopus de Sena per rogo sacerdotum Aretine ecclesiae, eo quod in eorum diocea erat; nam ipsa baselica usque in anno isto semper sub presbiteros de Sancto Uito fuit, qui est diocia Sancti Donati; et ipse ibi et missa et omnem officio fieri faciebat; et ipsi homines ibidem ad Sancto Uito et ad Sancto Quirico et alii in Quosona baptizabantur; sed posteas ego presbiter factus sum, semper ego ibidem missa faciebam; nam in isto anno infra quadragensima fecit ibi Deodatus episcopus de Sena fontis, et per nocte eas sagrauit, et presbiterum suum posuit unum infantulo de annos duodecim; antea, ut dixi, semper ipse tedolus de sub ecclesia Sancti [Donati] fuit. Item introductus est in presentia nostra Mattichis presbiter de monasterio Sancti Peregrini in loco Passeno prope baptisterio Sancti Stephani, qui interrogatus dixit: Monasteriolo isto Ursus ariman [fundauit], et eum dedicauit Bonushomo episcopus Aredine ecclesiae; semper tedolus iste fuet sub presbitero Sancti Stephani, qui est diocea Sancti Donati. ego uero fui tonsus in Roma; monasterium abui presso in fines Clusinos; inde me tollerunt, et sagrauit me Magnus episcopus de Sena; nam in ista baselica ordinauit me Ursus fundator; nam certissime diocia, ut dixi, Sancti Donati fuit et est. Item Audechis clericus custos de ipsa baselica Sancti Ampsani iam senex dixit: Semper ab infantia mea scio baselica ista Sancti Ampsani esse de sub ecclesia et baptisterio Sancti Uiti ubi est Bonushomo presbiter, qui est diocias Sancti Donati; et isti homines ibidem usque in anno isto presente, indictione tertia decima, semper a baptismum ibidem ambolauemus, quia diocea Sancti Donati fuemus et sumus. nam modo pasca ista uenit episcopus de Sena, sic fecit hic fontis, et posuit presbiterum suum; nam et in eclesia Sancti Quirici in diocia Sancti Donati ambolabamus ad baptismum et ad consignationem per manus episcopo Aredino; nam antiquo tempore ad Sancto Felice, qui est diocea Clusino, ambulabamus; sed, quia fuemus homines Senenses, subtraxit nos exinde quondam Uuilerat gastaldius, et fecit nos plebe Sancti Donati, ut diximus; quando ad Sancto Quirico, quando ad Sancto Uito, quia intra fines de diocias Sancti Donati abitabamus. Item Manechis exercitalis de eodem loco similiter dixit. Item Teudo exercitales similiter dixit. Item Audoin exercitalis germano ipsius similiter dixit. Item Candidus exercitalis patrinius eorum similiter dixit: Quia ex quo natus sum semper ad episcopum Sancti Donati abuemus consegrationem et ipsius diocia sumus, nisi modo fortia patemur, et non presumemus fauellare. Item Teodoald episcopus de Fesola dixit: Per annos pluris in eclesia Sancti Donati notritus et litteras edoctus sum. cum epistola Uuilerat multotiens electus clericus uenire ad ecclesia Sancti Donati, et sagrationem ab episcopo Aredino suscipere, et manus suas facere, et sagramenta prebere [uidi], idest presbitero Dominicus de Pacena et Constantino de ecclesia Sancti Iuliani et Constantii et reliquos; nam et episcopo de Aritio quotiens per ipsas diocias fui. Item Damianus presbiter de ecclesia Sancti Antemi de Castello dixit: Ago de Castello edificauit ecclesia in Plausena; propter sanctuaria ad ipsa ecclesia sanctificandum misit me ut pergere et adducere reliquias sancti Ampsani. ueritatem dico coram Deo, quia tribui munera episcopo Aredine ecclesiae, et ipse misit missus suos, qui mihi de ipso sancto corpus patrocias dederunt. Item Gaudiosus episcopus de Rosellas testificatus est per misso suo: Quia diocias istas Sancti Donati esse scio, et multotiens per rogo de episcopos Aredinos ibidem altaria et fontes sagraui, et presbiteros et diaconos multotiens feci per rogo de sacerdotis Aretine ecclesiae quando episcopo fortassit non abebant; sed et crisma per rogo eorum dedi, nam per inperationem episcopi Senensi aut sacerdotum eius ibidem numquam nulla feci, nec me numquam imperarunt facere, quia eorum diocia numquam fuet. Item Trabonus clericus de fines Rosellanos dixit: Quia semper diocias istas scio esse Aredinas, et parentes per ipsas ecce habeo; multas uici cum eos ab Aritio ambolaui, et crisma exinde tollebamus, et altaria multas uices episcopos Aredinos hic sacrare per istas diocias uidi et consignationem in populo facere, quia pecunia hic habeo; nam episcopo de Sena nec uidi, nec audiui quod aliquando eius fuisset, nisi anno isto exorta audiui intentione. Item Campanianus clericus similiter dixit. Item Gundoald exercitalis de uico Reunina de prope Sancta Restituta: Scio ab infantia mea, et parentes meos dicentes audiui, et per me posteas natus sum scio, istas diocias sed et isto baptisterio Sanctae Restitute semper sagrationem apud episcopo Aredino habe[re] et consi[gna]tionem in populo facere, et presbiteros sagrare et altatia. Item Tiso exercitalis de eodem uico similiter dixit. I[tem A]llerad centenario de uico Pantano dixit: Auus et besauus meus tenuerunt ecclesia Sanctae Restitute; semper sagrationem a Sancto Donatum abuerunt, et semper usque modo eius diocea fuet. Item Sindari centenario similiter dixit. Gisulf[ul] exercitalis similiter dixit. Item Alechis similiter dixit. Gumfrit similiter dixit: Diocia Sancti Donati fuit, et infantes nostri consignationem ad episcopum Aredinum habuerunt. Item Decoratus exercitalis dixit: Quia ex ipsa plebe sumus. Item Troctoald exercitalis similiter dixit. Item Landoari exercitalis de Cosona dixit: Quia semper diocia Sancti Donati fuemus, et consignationem in plebe nostra inde [ha]buemus, et nos et nostri habuerunt parentes. Item Allerat clerecus dixit: Quia ab infantia mea usque modo, habeo pene annos quinquaginta, semper diocias istas, unde mihi breue ostendis, a Sancta Matre Ecclesia in Mesolas usque in Sancto Angelo a Bollenis fines Pisanas et usque in Sancta Maria fines Clusinas in fundo Sexta, semper Sancti Donati esse scio, et sagrationem a pontificem Aretine ciuitatis abere. Item Ursus presbiter senex de Sancto Felice fines Clusinas dixit: Uecinus sum cum istas diocias, Deo teste, semper usque in Sancto Angilo fine Pisana semper istas diocias, de quibus mihi breue ostendes, semper Sancti Donati esse scio, et sagrationem a pontificem Aredine ecclesiae habere; nam episcopus Senense numquam ibidem habuit nulla dominationem, nec numquam uidi quod ad Senense episcopo pertenuissent, nisi semper ab Aredino episcopo sagrationem et obidientia abuerunt, nisi anno isto, in uico nomini oraculo Sancti Ampsani, quem intra sua diocia episcopus Aredinus sagrauit, nomine Bonushomo. iste Adeodatus episcopus isto anno fecit ibi fontis, et sagrauit eas a lumen per nocte, et fecit ibi presbitero uno infantulo abente annos non plus duodecem, qui nec uespero sapit, nec madodinos facere, nec missa cantare. nam consubrino eius coetaneo ecce mecum abeo: uidete, si potit, et cognoscite presbiterum esse. Item Romanus clericus de castro Policiano dixit: Uuarnefrit gastaldius mihi dicebat: Ecce missus uenit inquirere causa ista, et tu, si interrogatus fueris, quomodo dicere habes? Ego respondi ei: Caue ut non interroget, nam si interrogatus fuero, ueritatem dicere habeo. Sic respondit mihi: Ergo taci tu uiro, qui est missus domni regi. modo me inuenisti, et non te posso contendere, Deo teste, quod ueritatem scio; tibi dico, quia diocias istas fines Messolas et castello Pulliciani usque in Sancto Angilo fine Pisana cum oraculis suis, unde modo mihi breue legis, semper Sancti Donati diocias esse scio ab infantia usque in die isto. Item Theodoald filius quondam Autioni exercitalis de uico Siuero dixit: Sem per diocias istas Sancti Donati esse, et crisma inde sacerdotis tulerunt, et sagrationem ibidem abuerunt. Item Gaido exercitalis de uico qui dicitur a Munte similiter dixit. Item Poto liber homo senex dixit: Ecce sunt anni quinquaginta et supra que de trans Pado hic me conlocaui; semper istas diocias Sancti Donati esse cognoui, et omnem sagrationem et obedientia ad Aritio abuerunt. Item Dominicus liber similiter dixit. Item Castorinus exercitalis iam senex de uico Cemonia dixit ut supra: Nam et meo tempore episcopus Aredine ecclesiae hic in plebe Sancti Petri in Paba tres altares consegrauit, et diaconus et presbiteros similiter. Item Godegis clerecus custos Sancti Marcellini probe Sancto Petro in Paba dixit: Ocie sunt anni sexaginta quod hic ueni; semper diocias istas Sancti Donati scio. Item Maria de uico Ceune iam senex de plebe Sancti Angili in fundo Luco dixit: Scio semper, ex quo ecclesia ista facta est, semper ad Sancto Donatum sagrationem in presbiteros et diaconos abere, et ibidem obedire, et diocia eius esse. Item Marcus senex liber homo similiter dixit. Item Iohannes liber homo exercitalis de uico Grecena similiter dixit. Item Raduful senex similiter dixit: Quia diocias istas semper Sancti Donati fuerunt, sed et parentes meos sic dicentes audiui. Item Picto senex scario regis de curte qui dicitur Sexiano dixit: Scio semper diocias istas baptisterio Sancti Andreae in Malceno et baptisterio Sancti Epoliti diocia Sancti Donati esse. Item Cunoald liber homo similiter dixit: Omnes istas diocias semper Sancti Donati esse scio. Item Autari liber homo senex dixit: Scio semper Sancto Petro in fundo Gellino et baselica Sancti Uincenti in fundo Bonuspagi de sub ecclesiae Sanctae Mariae in Alteserra, et ipsa ecclesia Sanctae Mariae cum suis oradoriis diocia esse Sancti Donati, et sagrationem exinde procedere ex co natus sum; abeo annos septuaginta, nisi anno isto uenit Deodatus de Sena episcopus, et fecit in oraculo isto Sancti Petri fontis; nam et nos iste oradorius de ecclesia Sanctae Mariae fuemus, de diocia Sancti Donati esse uolumus, si nos propter iudicem nostrum aut episcopum de Sena licet. Item Bonefatius senex liber homo de Altiserra similiter dixit. Item Iuuenalis liber homo similiter dixit. Item Gaudiosus liber homo senex dixit: Quinquaginta anni sunt quod de Lucana ciuitate hic me collocaui, et sedeo in terra quondam Zottani; semper istas basilicas Sancti Petri et Sancti Uincenti, ubi modo Deodatus episcopus fontis fecit, scio esse de sub ecclesia Sanctae Mariae Alteserra; et ipsa ecclesia fuit a die fundationis sue diocia Sancti Donati, et modo est. Item Gaosoald liber omo similiter dixit. Item Uenerioso senex dixit: Abeo annos plus cento; semper ecclesia Sanctae Marie Alteserra diocia fuet Sancti Donati, et oracula ista Sancti Petri et Sancti Uincenti de sub ipsa fuerunt; nam quando Sancti Uincenti oradorius sagratus est per manus bone memor[i]ae Seruando episcopo Aredine ecclesiae, interfui, et posteas, tempore nouo, renouabemus, et ampliare fecimus ipsum Sanctum Uincentium; sic nobis ibidem Lubercianus episcopus Aredine ecclesiae, nunc superest, et duo altaria consagrauit in onore sancti Quirici et sancti Laurentini. Item Tanoald liber homo dixit: Oradorio isto Sancti Uiti semper esse scio de sub ecclesia Sanctae Mariae in Pacena, qui est diocea Sancti Donati; nisi duo anno sunt, quod episcopus de Sena presumptiuo more fecit ic fontis contra ratione in aliena diocia et ecclesia. Item Cunulfus similiter dixit. Fuscolus liber omo dixit ut supra: Secundus annus est quod iniquitas ista prouenit; nam semper antea diocia Sancti Donati fuerunt. Item Pitto liuer omo de plebe Sanctae Mariae Alteserra similiter dixit. Uitalianus iam senex homo liber similiter dixit. Item Sundo decanus iam senex similiter dixit. Manulful liber omo similiter dixit. Item Pisso decanus de plebe ista dixit ut supra cum filiis suis duo. Item Princulo, Deusdedit, Rodoald, Barontu[s.....], Mainoald dixerunt: Quia diocia sumus Sancti Donati, si nos licebet, propter Uuarnefrit gastaldius et episcopo Deodato, et semper a baptisterio Sanctae Marie in Alteserra ambolabamus, et iste oraculus Sancti Petri de sub ipsa fuit, nisi modo fecit hic fontes episcopus de Sena anno isto, et inuitus nos hic fecit nos baptismus facere; nam nos et parentes nostri semper pleue Sanctae Mariae fuemus, qui est diocia Sancti Donati, et sagrationem et consignationem crisma, et nos usque in anno isto et nostri parentes per fontes credimus ecclesie habemus, et amodo, si nos licet, gaudenter habere desideramus.