Anno dominicae incarnationis nongentesimo octogesimo quarto, indictione decima secunda, venerabili viro Gausmaro Saviniacensis monasterii patre viam universae carnis ingresso ... ego Borchardus divina largiente gratia Lugdunensis ecclesiae praesul notum esse volo …, quod fratres eiusdem Saviniacensis monasterii … praesentiam domini Conradi regis adeuntes deprecati sunt obnice clementiam illius ac nostram parvitatem, ut … regularem eis concederemus abbatem; quorum petitionibus largiente gratia praedicti regis … assensum praebentes, concessimus eis, sicut devotio praedicti pastoris Gausmari, eo vivente, postulaverat et noster assensus ei spoponderat, virum quemdam, iuvenili quidem aetate pollentem, … nomine scilicet Hugonem.