Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Chuonradus divino munere largiente serenissimus rex. Quicquid iuste et recte nobis agere videtur, satis possumus corroborare ac confirmare. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus ac futuris, qualiter Hvgo comes ac consanguineus noster petiit regalem celsitudinem nostram, ut quendam villam nomine Boliniacum cum aecclesia in pago Lugdunense cum villuolis terris vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus servis utriusque sexus et omnibus adiacentiis et pertinentiis suis, quesitum et ad inquirendum, per nostram auctoritem ad monasterium Cluniacum, quod est in honore beati Petri et Pauli, concederemus; quod et ita pro dei amore et fecimus. Volumus vero et per hunc nostrum preceptum firmiter decernimus, ut dictus locus omnem obtineat futuris temporibus potestatem sine ulla inquietudine vel contradictione. Ut autem hoc nostrum preceptum omnem obtineat vigorem, manu nostra firmavimus ac sigillo nostro in eum mandavimus affigi.

(C.) Signum (MF.) domni Chuonradi piissimi regis.

(C.) Aeinricus notarius advicem Amonis episcopi recognovi. (SI.2)

Data VIIII KL. MAI. anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCXLIII, anno sexto regnante domno Chuonrado rege filio Rodulfi.