Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 314

Karl der Grosse schenkt den Custoden der Kirche von Ravenna die Kirche des h. Petrus in Heremitario und understellt ihnen 26 Bistümer.

Carolus rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Illa nobis tribui decet lubenti animo ecclesiae, que congrua et utilia nostre reipublice ... Unde custodes sancte Ravennatis ecclesie tanta erga nos videntur exhibuisse obsequia, ut congrua ac perpetua sibi impertiamur suffragia. Qua de re sancti apostoli Petri basilicam in Eremitario fundatam sanctissime cum omnibus sibi pertinentibus illis concedimus ac perpetualiter confirmamus, id est cum omnibus oblationibus, quas ibi obtulerint christiani, et cum omnibus integritatibus suis, quae de iure eius videntur existere, terris vero et silvis et paludibus piscationibus venationibus aucupationibus fossis omnibusque quoquo modo pertinentibus inter affines eius, ab uno latere Patareno et ab alio latere Trentum seu a tertio latere Fenaria seu fossa que vocatur Putratica atque a quarto latere Vidiole, ad habendum tenendum possidendum ordinandum restaurandum et disponendum et sacerdotes ibi constituendum, a quibus deo nostro et suo clavigero Petro obsequia divina persolvantur, et cum media piscaria Guarionis usque ad mare et usque ad cessum Gervose. Et ut diligentissimam sancte eeclesie diurnam atque nocturnam exhibeant curam, predictis letandis talem concedimus favorem, ut ab omnibus episcopis ecclesiarum, quarum dona vel consecrationes sancte Ravennatis ecclesie largita largiturave sunt, honorifice suscipiantur. Ad hoc subiici volumus non solum episcopatus, verum etiam cuncta monasteria et plebes: Ariminensem, Pensauriensem, Fanestrem, Senogalliensem, Augubii, Humanae, Callis, Foro-Simfronii, Monte-Feretranam, Sarsine, Bobii, Cesenatensem, Foro-Popilii, Foro-Livii, Faventie, Foro-Cornelii, Bononie, Mutine, Parme, Regii, Placentie, Vicohabentie, Gavallensem, Hadriensem, Comaclensem et Ficoclensem, ut si in posterum aliquis ex predicta ecclesia custos per totidem nominatos episcopatus transitum habuerit, a rectoribus ecclesie ... suscepti honore decernimus. Si quis, quod non credimus, contra hoc nostri decreti privilegium agere presumpserit vel de predicetis aliqua pecuniarum datione aliquo modo sibi retinenda putaverit, sciat se carere impetratis et centum librarum auri penam daturum, medietatem nostro sacro erario, reliquam eisdem custodibus retinendam, hac vero conditione, ut numquam liceat vobis vel successoribus vestris predictis custodibus rem predicte ecclesie a me constitutam alicui magno vel parvo vendere aut alienare vel subtrahere per ullum modum aut ingenium. Et qui contra hoc facere presumpserit, trecentorum decem et octo sanctorum patrum anathematis vinculo ... et ecclesiastica auctoritate nostra ab ecclesia ... sicut ethnicus et publicanus existat; observator qui extiterit, domini benedictione redundetur. Ut verius credatur, nostram formam scriptam inesse precipimus.

Datum per manum Boni archicancellarii anno tercio patriciatus Caroli imperatoris.