Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 312

Karl der Grosse schenkt mit dem Herzog Nortepert dem Kloster Nonantula seine Höfe in sechs Grafschaften Tusciens mit Kirchen, Zins und Zehnten und unterstellt es unmittelbar der römischen Kirche.

Venerabile cenobio sanctorum omnium apostolorum sito in castro Nonantuli territorii Mutinensis, ubi dompnus An[selmus abbas preesse videtur], nobis Karolus rege Francorum et Saxo[num et Longobardorum] una cum Nortepertus dux damus simulque offerimus omnia nostra cortes et donica in comitatu Fo[ssolano], in comitatu Pistoriense atque in comitatu [Lucardo et] in comitatu Luc[en]se et in comitatu Rigenses atque in comitatu Senensi: inprimis omnia do eo dompno Karolus duo gua[ldos] mea donica in comitatu Fossolano super fluvio ... iacentes cum ecclesias [su]as, id est sancta Maria in Advena et sancta Maria in Mammi, quod est per singulos gua[ldos] f[oriestos] meas massaricias C una cum selva ad ipsius pertinentes seu et monasterium in civitate Fossolana sancti Michaelis atque monasterium sancti Miniati in ipsius civitate cum cellis suis in ipsi civitate vel foris ad ipsas pertinentes seu et curte Viselle et corte Bibiano, plebe sancti Gavini et fundo Iustiniano, Mocolidula et colle Fenario et corte Tigano, plebe [sancte Marie Villole] et plebe sancte Hierusalem seu plebe sancti Romuli et in loco Bernardi seu in Grave et sancti Illari et corte Pretorio et sancti Michaelis [et corte Sobelin]ario et monte Miniano, Turiniano et Gorçano, Genesticlo et Spaloti, plebe sancti Panchrati et corte Bergevigiano et Sevecta, [Tregn]ana et sancti Petri in Mauriciani et corte Axsinia, corte nostra Spandola, corte nostra Meledo cum ecclesia in Musello, in Caprilia ... niano et turri in Pineta seu in Sexa atque corte nostra de Novole et corte de Fumaria atque Calcinaria et Valvigne, Arzana, An..., corte Monachorum et Simbriano, corte Elsa, corte Pesa, Campi, Ingone, Quinto, Melego, Aproniano, Su[siana], ...ano, [Popp]oni, Gruppena, sancti Benedicti, sancti Georgii in plebe sancti Petri in Perimonte; seu in Pistoriense cor[te] ... Pinsi[ngo], plebe sancti Petri de Groppina et plebe sancti Laurentii de Petriolo loco qui vocatur Bocina; seu in comitatu [Areti]no plebe sancti Stephani sita Classe et loco Pissinale iuxta fluvio Classe; in comitatu Lucardo corte [nostra sancti Petri] in Mercato seu corte nostra Monte calvo et corte Campane et corte Petroniano, plebe sancti L[eonardi, corte a] Furno et castro Liliano atque monte Bonici et sancti Petri cum corte Quintolo et iuxta fluvio Go[lfintia corte Dom]inici et sancti Donati, corte Decimo, plebe sancte Cecilie, corte Penite, plebe sancte Marie, corte [Mele]to, corte Monacile, Vadolongo, Quarte, plebe sancti Petri, Rabaciona cum capella sancti Petri, corte Sepi [cum ecclesia] sancta Maria, corte Caracle cum ecclesia sancti Martini, corte Casentino, corticella nostra una qui vocatur Satri, corte Pinscingno cum cella sancti apostoli prope fluvio Selice; in comitatu Lucense sancta Maria cum [corte] Pulinacho seu et alias omnes cortes nostras in predictis comitatibus territorio Tuscia in donico nostrorum, quod est prope ... duo millia quingentorum. Et si amplius de nostro domnico invene, in pagina ista permanat una cum omnia capidalia [et censoaria] seu et decima, qui ad ipsas cortes pertinet, ut sit in victo pauperorum atque monachorum pro veneratione [religia] et ne subeant ipsi monachi vel monasterio nisi ad ecclesiam Romanam, omnia ipsas cortes cum adiacentia et pertinentia sua seu cum appendiciis suis, quanto ad nostras cortes depertinet infra ipsius comitatibus, tantis una cum selvas ad ipsas depertinentes, una cum olivetis et vinetis arbustis arboribus pomiferis fructiferis et infructiferis diversique generibus, iura fluviorum, qui decurret per de ipsos comitatos, alpibus et collibus, omnia a sibi pertinentia et adiacentia in integrum. Et si qui de hominibus qui precepta nostra neglexerit vel violaverit, sit sibi pena compositura, bona eius publicentur et in exilio mitteretur. Hanc vero paginam Artuino notario ascrivere tolli et post roboriada contestibus tradita complivi et absolvi.

Ego Mericho clericus rogatus.

Ego Raimpret rogatus.

Ego Aldoinus rogatus.

Ego Ioseph a rogatus.

Melchione medicus a rogatus.

Signa ††††† de contestibus Warnifre, Artoinus, Mechois, Iosephus, Stravius, Aripret, Iohannes, Paulinus, Basingus, Mauro, Leo, Gumperto, Stamperto, Stabile, Davile, Vanele.