Karl der Grosse genehmigt die Uebertragung des durch eine Ueberschwemmung zerstörten Klosters in Exalada nach Cuxa durch den Abt Protasius und bestätigt diesem den schon von seinem Vater Pippin bestätigten Besitz.
Ausstellungsort: Rom
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Carolus gratia dei rex et imperator Narbonensi archiepiscopo necne episcopis Elenensi et Urgellitano, simul et comitibus seu vicariis atque iudicibus nostris salutem perpetuam ad obtemperandum praeceptum. Notum sit omnibus vobis, quod quidam archidiachonus cognomento Protasius ex parrochiis vestris ad nos venit cum aliquibus monachis denuntians nobis causam nimis lamentabilem, cuiusdam scilicet destructionem caenobii per periclitationem atque inundationem diluvii, quod erat situm in adiacentia Ceredaniae vel in convalle Confluentis iuxta fluvium Tete in honore sancti apostoli Andreae, in loco qui antiquitus vocitatur Exalata, quod et piissimus pater meus Pipinus roboraverat per suum praeceptum regale. Igitur ut haec nostrae serenitatis auribus intimaverunt dicta, inquisivimus inter caetera, si praefatum praeceptum haberent vel chartae prediorum monasterii a viris fidelibus alicubi, ne perirent, remanserant. Comperimus autem a praefato archidiacono veritatem, quia plures cum praecepto in illa ruina perierant chartae plurimasque eo fatente audivimus remanere. Ut vero imperiali decet excellentiae cunctos videlicet regere cunctisque compati ac maxime famulis Christi, illorum condoluimus maestitudini deflentes praelibati loci desolationem. Scientes autem, quod sine imperiali dono ac permissu nequaquam posset reaedificari monasterium praescriptum in pristino gradu, interrogavimus Protasium una cum monachis ac famulis suis, si congruum nossent locum ad construendam domino domum atque proficuam habitationem monitis Christi obsequentium. Intimarunt denique uno simul ore se aptum scire prediolum in valle Confluenti quod dicitur Coxanum, ubi deo favente, si nostra permitteret clementia, valerent construere templum domino dignum seu praeclara habitacula monachorum. Nos autem deo gratias agentes pro audito ac invento ad hoc opus congruentissimo loco praecepimus eidem Protasio, ut ibidem novum fabricaret in honore almi Germani Autisiodorensis episcopi caenobium. Ingenti autem ille repletus gaudio pro accepta a nobis licentia ultroneus spopondit ante praesentiam nostram se Christo militaturum sub norma ac regula monachorum et sua predia vel alodes, quae in confinio Cuxani vel ubi et ubi habebat, promisit domino universorum ac beato Germano per scripturam donationis se daturum. Enimvero cupiens reverti ad propria retentus est a nostra imperiali potentia et profectus una nobiscum Romae ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratus est nostro regali iussu a reverentissimo papa Adriano presbiter ac abba. Nempe et post ordinationem dimisimus eum monentes, ut in aedificando in honore beati Germani caenobio praecepto obtemperaret nostro. Proinde precipimus vobis omnibus tam episcopis quam abbatibus, comitibus vel vicariis, iudicibus atque centenariis, actionariis et missis nostris, qui in illarum partium marchiae nostrae consistitis, ut adiutorium, in quantum vobis facultas suppetit, praescripto famulo Christi ad constituendum praelibatum monasterium faciatis. Interim comperiat omnium vestrorum sollertia, quod chartam donationis ex nostro fisco, quod secus Coxianum locum habere dinoscimur, per hanc scripturam deo et beato Germano faciatis, scilicet in silvis et garricis aquis aquarumque ductibus simul et pascuis cum illum ab integro absque ulla reservatione fluviolum, qui vocatur Litteranus et discurrit a vertice Categonis montis usque in flumen Tete, cum omnia simul fiscalia ab eodem flumine usque in eiusdem montis cacumine ad nostrum imperium pertinentia. Commonemus insuper atque compescimus pro nostro iure regali, ut nulli liceat episcopo abbati vel comiti seu vicario sive iudici ullaeque omnino personae hunc nostrum donum evacuari ac irritum facere, sed praefatus abbas suique in perpetuum successores cum monachis futuris potestatem habeant tenere necne sine ulla inquietudine ad usus necessarios possidere et exinde quicquid voluerint facere, quatenus pro [statu] sanctae dei ecclesiae, nostro totius imperio nostrorumque prosperitate ac salute cum quiete et securitate domini misericordiam semper queant exorare. Predia autem vel alodes, quos praescriptus dei cultor Protasius domino et beato Germano donat, id est Fangiano, Pomarios, Urgeres, Iovale, Furnulos et in Cuxano vel in eius adiacentias, sicut in scripturis eius resonat, cum alios alodes, quos abbas vel monachi adquisierunt a religiosis vel honestis hominibus per scripturam donationis seu et per suam apprehensionem et per comparationem vel quolibet modo in dei servitio et beati Andreae possiderant ac per praeceptum divae memoriae progenitoris nostri roborata habebant, nos modo rerum omnium creatori et beato Germano praeclarissimo eius confessori per hanc nostram imperialem scripturam firmamus atque immunes ab omnium hominum iugo esse decernimus. Sunt autem praefati alodes in locis subter positis, id est in Tres valles, in Oncenias, in Canabellas cum finibus suis, terris et vineis, in Lari, in iam dicto Coxiano, in Cotaleto, in Saltone, in Marasianas, in Aguerre, in Tauriniano et in monte Aliberga. Cuncta autem haec vel omnia in hac charta superius inserta et a viria fidelibus omnium factori deo et beato Andreae apostolo donata et per praeceptum quamvis perditum roborata et alia quam plura fisco nostro pertinentia nos nostra sponte eidem domino plasmatori cunctorum atque sanctissimo Christi confessori Germano simul in unum donamus, conferimus et sine ulla reservatione per hanc scripturam donationis in potestate Protasii et monachorum conspectui nostro astantium tradimus, ut mansuro usque in finem saeculo maneat stabile et firmum absque disruptione omnium hominum, quod nostro dono regali possiderint in servitio domini et Germani dicti monachi viventes secundum scita almi Benedicti. Episcopis autem, ad quorum diocesim pertinere noscitur locus praelibatus, et comitibus ac iudicibus illarum partium vicinis aliisque fidelibus precipimus nostris, ut, si insurgere viderint impios viros, qui cupiant pro chartas olim perditas diripere possessiones monasterii, non permittant eis invadere, sed perquisita atque inventa rei veritate iuxta assertionem honestorum virorum prohibeant praevalere voluntatem pravorum. Celsitudinis enim nostrae praeceptum, ut in honore beati Germani fundaretur in Coxiano caenobium, una cum omnia in hac chartula inserta scriptum est iussu nostro Romae, postquam deo tribuente imperii culmen suscepi et Francigenum regnum regere caepi.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Data quo supra indictione tertia annoque praefixo.
Guistrimundus indignus presbiter advicem notarii requisitus haec exaravi scedula.