Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Claude Quintenas mit anderem Besitz und verleiht Zoll- und Zinsfreiheit.
Datierung: 774 08 23776 08 23
In nomine domini nostri Iesu Christi regis aeterni. Karolus divina ordinante providentia rex.
Si necessitatibus atque utilitatibus fidelium subvenire curamus, superni muneris fructum a domino consequi non dubitantes, regum quoque decessorum meorum pie vestigia inmitantes sanctae dei ecclesiae notum facimus fidelibus futuris et presentibus domni Ypoliti Condadescensis caenobii abbatis petitionibus obsecundantes sanctissimi confessoris Christi Eugendi ecclesiae, qua ipse requiescit in corpore, de tanta rerum nostrarum copia exigua quedam dedisse, scilicet Quintinacum, ecclesiam sancti Romani cum apendiciis suis, ecclesiam sancti Georgii, Lentum, Rufiacum, Satelliacum, Ardoxium, Marchianum et Citrannum. Hec omnia damus predictae ecclesiae cum ecclesiis apendiciisque suis, scilicet terris vineis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus montibus vallibus planiciebus, cum servis et ancillis et cum omnibus rebus, quae dici vel nominari queunt, ad idem donum pertinentibus. Precipimus ergo, quatenus nullus vicecomes, nullus comes neque ulla iudicum potestas contra hoc nostrae auctoritatis donum surgere sive quidlibet ex eo sibi usurpare audeat. Statuentes quoque nostra regali auctoritate precipimus, ut nullus dux aut episcopus seu comes vel vicecomes sive quisquam officialis teloneum neque pontaticum neque portaticum aut ullum censum a monachis ibidem deo servientibus exigere vel exactari presumat. Ut autem hoc nostrum donum sive preceptum presentibus succiduisque temporibus inconvulsum atque inviolabile permaneat, propria manu subter roborantes anuli nostri inpressione subter adsignari iussimus.
Signum (M.) invictissimi regis. Signum (M.) abbatis.
Uuillelmus notarius et cancellarius scripsit decimo kalendas setinbris, feria sexta, luna secunda, anno regis Karoli sex (SI. D.) to.