Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 285

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Reichenau die königliche Villa Ulm, bestellt seinen Verwandten Adalbert als Vogt und bestimmt dessen Befugnisse.
Datierung: 813
Ausstellungsort: Mainz

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si sanctorum monasteriorum loca, ne labantur, frequenter sustentamus, sustentando ditamus, non solum deum per hoc nobis placamus, sed etiam nostri totius regni statum corroboramus. Quapropter omnium presentium ac futurorum comperiat industria, qualiter Ulmam nostram regalem villam pro animae nostre ac parentum nostrorum remedio ad monasterium, quod constructum est in insula, quae in Alemanniae partibus sita Sintlezzesowa nuncupatur, ubi venerabilis presul Hetto spiritali turmae preest, cum omnibus appendiciis suis et locis adiacentibus tradimus atque transfundimus, ut fratres ibidem regulariter subsistentes et divino operi die nocteque iugiter insudantes, dum a nostris sumptibus alacriter procurantur, assiduis eorum precibus deum nobis propicium facere diguentur. Ut autem predictus Hetto cum fratribus suis, monachis videlicet atque clericis, in prefata insula ab exterioribus curis remotus dei servitio liberius atque securius insistere valeat, cum ipsius abbatis desiderio suorumque monachorum rogatu Adelbertum cognatum nostrum in supradicta villa Ulma advocatum ac defensorem constituimus et eundem, quia, quales futuri sint homines, ignoramus, ne statuta nostra vel quisquam suorum successorum transgrediatur, in presenti cum iuramento tenaciter obligamus. Hac de causa nostrae placuit providentiae eodem Adelberto defuncto in prefati abbatis suorumque successorum ac fratrum, scilicet monachorum, hoc perpetualiter ponere potestate, ut sapientum usi consiliis ex eis, quos inter potentes noverint et invenerint esse meliores seculi et aequitatis amantiores, eligant huic loco sicut et in ceteris locis suis competenter advocatos et defensores, eo tamen tenore ut, quandocumque sui commissi prevaricator aut in rebus vel hominibus, quod vulgo balmunt dicitur, existat, statim sine mora et sine indicio advocaciam perdat. Qui advocatus et omnes sui successores quale servitium in prefata villa Ulma ab Augensi abbate eiusque ministris deinceps recepturi vel qualem iusticiam ipsi abbatibus sint facturi, breviter hic determinamus. Statuimus ergo et precipimus, si presens A. advocatus vel quisquam suorum successorum in predicta villa placitare voluerit, quando vel qualiter aut quociens hoc fiat, in abbatis arbitrio pendeat et ab eo disponatur, ut non cum pluribus quam XXX equis ad placitandum veniat et tale servicium, quale tunc repperitur et quod predictae militum et equorum multitudini congruat ac sufficiat, eidem advocato prelibatus abbas per suum ministrum decenter et honeste exhibeat. Et ut hoc nunc et in futuro cunctis pateat, regali nostro imperio sancimus et confirmamus, ut nullus advocatus in prefata villa maius servicium ab Augensi abbate vel a suis ministris quasi ex debito exigat aut ad libitum sibi statuat et augeat sive quasi ex iure ultra statutum quicquam usurpare sibi vel vendicare audeat. Insuper statuimus atque iubemus, quicquid placitando ibidem aquirat, tertia parte sibi retenta duas abbati reddat et nullum advocatum vel exactorem preter se sine abbatis permissione sibi constituat. Addimus etiam, quod nil privati muneris vel servitii in eadem villa vel a quolibet locorum illuc pertinentium sive a cellerariis quasi ex debito et statuto sibi iure exigat ac mansiones vel pernoctationes uspiam frequentare caveat. Quod si presens A. vel quisquam suorum successorum hec nostra statuta transgrediatur, sine iudicio et absque spe recuperationis iubemus, ut advocacia statim privetur et alter fidelior ac iusticiae amantior sano consilio in eius locum subrogetur. Et ut hoc scriptum nostrum atque decretum ab omnibus firmius observetur et obnixius, anuli nostri signo sigillique inpressione confirmari iussimus.

Signum (M.) domni Karoli serenissimi imperatoris augusti.

Ego Ernustus cancellarius advicem Lubberti archicappellani scripsi et (SR.). (SI.)

Et est data anno dominicae incarnationis DCCCXIII, anno regni piissimi Karoli imperatoris augusti XLVI, imperii vero XIII; actum Magontiae in concilio magno coram multis principibus tam spiritalibus quam secularibus; in dei nomine feliciter amen.