Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 270

Karl der Grosse unterstellt der durch die Heiden arg geschädigten Kirche von Aquileja sechs Bistümer.
Datierung: 803 08 04
Ausstellungsort: Rom

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac imperator Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in qua nostris auribus fuerint prolatae, libenter temperamus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum seu stabilitatem nostri regni pertinere confidimus. Pateat igitur omnibus sanctae dei aecclesiae presentibus ac futuris fidelibus domnum Paulinum sanctae Aquileiensis aecclesiae patriarcham Romae erga nostri pietatem et papae misericordiam in quodam synodali concilio lamentationem fecisse, suam videlicet aecclesiam ingenti paganorum populatione poene totam existere desolatam. Nos autem ipsius tales audientes querelas apud omnium largitorem bonorum magni incidere veriti sumus facinoris culpam, si eius lamentatio nil consolationis apud nostri misericordiam imperii obstante tenacitatis obice impetrare potuisse videretur. Quocirca iustis claudere aurem petitionibus metuentes tacita nobiscum inquirere coepimus mente, qualiter secundum praedicti Paulini patriarchae lamentationem nostra Aquileiensi aecclesiae sucurrere pietas deberet. Tandem papae ceterorumque astantium episcoporum accepto consilio dignum iustumque fore duximus quosdam ad ipsius Aquileiensis aecclesiae consecrationem pertinentes aepyscopatus domno Paulino tribuendos patriarchae suisque successoribus ad suprascriptae Aquileiensis aecclesiae exaltationem, ut, quae nunc sevissima paganorum rabie deiecta et conculcata cernitur, nostro imperiali erigi cons[pici]atur munere. Quapropter per has precept[al]es litteras omnino a nostro nunc iu[re] transfundimus in ius [et pot]estatem domni supra dicti [Pa]ulini patriarchae omniu[mque] illius successorum sex episcopatus, unum videlic[et] Concordiensem, alterum [Ut]inensem, tercium illum, qui apud Civitatem novam Histriae constitutus esse noscitur, quartum vero Ruginnensem, quintum Penetensem, sextum Tarsaticensem. Volumus denique ac per has nostrae magnificentiae litteras santientes iubemus, ut in his prenominatis locis epyscopos ordinandi ac regendi sive dandi nullus ius vel potestatem habere seu exercere aliquando presumat preter eum, qui sanctae Aquileiensis aecclesiae gubernacula videbitur regere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur ac omni tempore melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi imperatoris.

(C.) Iacob advicem Radoni scripsit et sub (SR.). (SD.)

Data pridie nonas augustas anno III imperii nostri, indictione vero I; actum Romae; in dei nomine feliciter amen.