Karl der Grosse schenkt der Kirche von Trier die Orte Zerf und Serrig mit dem Fiscalforst und dem Wildbann.
Datierung: 802 09 01
Ausstellungsort: Herstal
In nomine sancte et individue trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus et Francorum patricius comitibus et ducibus tam ultra quam citra Renum et Ligerim degentibus tam presentibus quam et futuris. Id nobis ad augmentum et stabilitatem regni nostri procul dubio in dei nomine credimus pertinere, si petitionibus sacerdotum et ecclesiarum dei fidelium rectis peticionibus assensum prebemus. Ideoque vir apostolicus Weomadus et frater eius Basinus et missus noster Ansericus ad nos venientes retulerunt nobis, quod predecessores nostri reges ob edificationem suarum animarum quasdam res ad fiscum publicum pertinentes tradiderunt sancto Petro ad Trevericam ecclesiam, videlicet Valeniacum cum omnibus appendiciis suis excepto loco Cerviam nominato et Serviaco cum foreste regia; ipsa autem retinuerunt sibi causa venationis. Quapropter deprecati sunt predicti fideles nostri, ut predicta loca Cerviam et Serviacum pariter cum foreste, que ad fiscum respiciebat, traderemus ad sanctum Petrum, ne sub occasione ipsius forestis circumiacentes res sancti Petri vastarentur. Igitur nos eorum peticionibus annuentes legali iure tradidimus ad Trevericam ecclesiam sancti Petri supradicta loca Cerviam videlicet et Serviacum cum omnibus ad ipsa loca pertinentibus, campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus silvis cultis et incultis viis et inviis exitibus et reditibus, cum foreste, quemadmodum ad fiscum nostrum pertinebat, cum omni integritate tradimus atque sanccimus hiis locis determinatam: ex eo loco, ubi Primantia fluvius oritur, usque ad Byschofsvelt et sic via publica usque ad Marciacum et sic inde, usque quo Sarowa in Mosellam fluit, inde ad locum Lyve nominatum, a Lyve autem illuc, ubi Budelchicha in Troganum fluvium cadit, inde recto tramite ad ortum fluminis Primantie. Hanc igitur forestem, quam legali more sancto Petro tradimus, per bannum nostrum omnibus prohibemus, ut nemo successorum nostrorum regum vel quelibet alia persona bestiam in ipsa capere quacunque venationis arte absque licentia Treverensis ecelesie pontificis presumat; quod si quis fecerit, bannum nostrum solvere cogatur. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum absque transgressione servetur, hoc preceptum scribi iussimus et manu propria firmavimus atque anuli nostri inpressione sigillari fecimus.
Signum Karoli serenissimi imperatoris.
Suavis Arcamboldi cancellarii advicem recognovit.
Data kal. septemb. anno trigesimo quarto indictione II; actum Haristalio palatio; in dei nomine amen.