Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Denis den von Abt Follerad urkundlich geschenkten Besitz im Elsass- und Seillegau und in Alemannien mit dem Recht, Güter und Hörige zu erwerben und zu tauschen.
Datierung: 782 09 16
Ausstellungsort: Düren
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Longabardorum ac patricius Romanorum vir inluster. Si petitionibus servorum dei et utilitatibus ecclesiarum consulimus et hoc ad effectum perducimus, retributorem exinde dominum in futuro habere confidimus. Igitur cognoscat utilitas seu sagacitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum, quia fidelis et venerabilis abbas noster Folleradus de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionisii martyris et sociorum eius Rustici et Eleutherii accessit ad clementiam nostram deprecans et petens, ut praeceptum auctoritatis et confirmationis nostrae ei tale fieri et adfirmari ex omnibus rebus suis dignaremur, qualiter praedicta sancta basilica supradictorum martyrum Dionisii et sociorum eius perhenni tempore in nostra et sua elemosina perpetua observatione ipsas res tenere et possidere debeant, sicut in puletis et cartis ipsius Folleradi plenius descriptum habetur, videlicet in pago Alsacinse cellam sancti Alexandri, ubi ipse corpore requiescit, cum omnibus appendiciis et pertinentia sua, cum rebus et mancipiis utriusque sexus vel ubi et ubi consistentibus, nec non et aliam cellam quae dicitur Salonna in pago Salnense cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus cum Blithario villa super fluvium Saroa et Blesa cum rebus et mancipiis ubi et ubi commanentibus et pertinentibus vel quicquid in ipsis pagis tenere et possidere videtur ex donatione nostra et aliorum regum vel bonorum hominum; similiter in ducatu Alamanniae cellam quae vocatur Hairbertingas cum rebus et mancipiis ad se pertinentibus et aliam cellam nomine Ezilingas et Adalungocellam similiter et Gamundias cum quicquid ad ipsas cellas aspicere et pertinere legitimo ordine cernitur et comprobatur. Denique postulavit iam dictus Folleradus abbas, ut illi et successoribus suis, ubicumque vel in quoscumque pagos valuerint et invenerint oportunitatem res et mancipia comparandum commutandum vel ex quocumque ingenio impetrare potuerint, licentiam et auctoritatem deinceps ex parte nostra semper habeant. Haec autem omnia superius denominata, [quod] tam de donationibus regum quam et de bonorum hominum traditionibus vel de qualibet attractu ad ipso Follerado dinoscitur pervenisse, ad praefatum sancti Dionisii monasterium vel monachorum stipendia et luminaria ecclesiae et susceptionem hospitum ac pauperum omnimodis delegamus atque perpetualiter in omnibus confirmamus, sicut in testamentis ipsius Folleradi abbatis continetur et in privilegio domni Leonis apostolici plenius sub vinculo anathematis scriptum habetur. Constituimus etiam, ut in perpetua memoria anniversarium nostrum ex his rebus et praedicti Folleradi abbatis omni anno facere et custodire studeant, qui ipsas cellas et rebus in providentiam habuerint, et si hoc pretermissum fuerit, a deo sibi requirere sciant, qui hoc neglexerint vel abstraxerint; qui vero observaverint et custodierint, mercedem ac retributionem a domino nobiscum habere mereantur. Et ut melius ipsa sancta congregatio pro nobis, coniuge et omni progenie nostra in futurum nascitura et pro imperio nostro domini misericordiam et ipsorum sanctorum valeant attentius exorare, hanc nostram auctoritatem et confirmationem in dei nomine manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari fecimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovit et (SR. NT.: Uuigbaldus advicem Hitherii recognovit et subscripsit). Bene valete. (SI. D.)
Datum XVI kal. octobris anno XIIII et octavo regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege; actum Duria palatio regio publice; in dei nomine feliciter amen.