Karl der Grosse schenkt dem Kloster Prüm einen Mansus in der Villa Walmersdorf sammt der Busse, in die Abt Tancrad verfallen war, weil er denselben von einem königlichen Hörigen als Schenkung angenommen hatte.
Datierung: 806 01 20
Ausstellungsort: Diedenhofen
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid igitur locis venerabilibus ob amorem domini nostri Iesu Christi cedimus vel condonamus, hoc nobis procul dubio ad mercedis augmentum seu stabilitatem imperii nostri pertinere confidimus. [Igitur] notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, qualiter donamus ad monasterium sancti Salvatoris, quod domnus ac genitor noster Pippinus bona memoria novo opere construxit in loco qui dicitur Prumia, donatumque in perpetuum esse volumus mansum unum in villa quae vocatur Walemaresthorpf una cum servo nomine Williario cum omni peculiare vel adquaesitu suo et totam legem, quam pro ipso manso vel pro ipso servo ipse Tancradus venerabilis abba et eius advocatus rewadiavit pro eo, quod Meginfraedus quondam servus noster non habens potestatem ad ipsam casam dei antea delegaverat et missus noster Rimigarius comis in causa nostra legibus super eum evindicavit. Idcirco in elemosina nostra denuo ad ipsum sanctum locum plenius ex nostra largitate concessimus. Propterea praesentem auctoritatem nostram fieri iussimus, per quam specialiter decernimus atque iubemus, ut memoratus Tancradus abba suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores in ipso sancto loco, suprascriptum mansum in Walemaresthorpf et predictum servum per hanc nostram auctoritatem teneant atque possideant, quatenus deinceps in aelemosina nostra, ut diximus, in luminaribus ecclesiae proficiat in augmentis, ita ut melius delectet ipsam sanctam congregationem pro nobis et pro liberis nostris seu pro omni populo nobis a deo concesso divinam iugiter exorare clementiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum Karoli serenissimi imperatoris.
Amalbertus advicem Ercambaldi scripsi.
Data XIII kal. febr. anno VI Christo propitio imperii nostri et XXXVIII regni nostri in Frantia et XXXIII in Italia, indictione XIIII; actum Teodenevilla palatio nostro; in dei nomine feliciter amen.