Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 92

Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Denis die Villen Lusarches und Messy.
Datierung: 775 02 25
Ausstellungsort: St. Denis

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris. Et quia monente scriptura ita oportet unumquemque constanter praeparari, quatenus veniente in conspectu superni iudicis illam mereatur domini piam vocem audire, unde omnes iusti ex bonis actibus erunt gavisi, quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes, qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim vel in pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam altissimi adepisci valeamus. Idcirco donamus pro anime nostrae remedio ad ecclesiam sancti Diunisii. ubi ipse praeciosus domnus cum sociis suis corpore quiescunt et venerabilis vir Fulradus abba praeesse videtur et nos Christo propitio a novo aedificavimus opere et modo cum magno decore iussimus dedicare, donatumque in perpetuo ad ipsum sanctum locum esse volumus, hoc est villas nostras in loca nuncupantes Lusarca, quae ponitur in pago Parisiaco super fluvio qui vocatur Folunca, una cum illa ecclesia in honore sancti Cosme et Damiani necnon et alia villa nostra in loco nuncupante Masciago, quae ponitur in pago Meldico, cum omnibus terminis vel appendiciis earum. ut cum omni integritate ad ipso monasterio vel monachis ibidem deservientibus seu in luminaribus ipsius ecclesiae procurandum vel stipendia pauperum iam praedictas villas proficere debeant in augmentis, id est una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis viniis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus farinariis movilibus et inmovilibus, sicut supra diximus, cum omni integritate pars praedicti monastherii eiusque rectores habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere voluerint, nostris et futuris temporibus licentiam habeant, quatenus melius delectet ipsos servos dei pro nobis prosequente progeniae nostra die noctuque domini misericordia adtencius depraecare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare vel de anulo nostro iussimus siggillare.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovi et (SR. NT.: Uuihbaldus advicem [Hitherii] recognovi [et subscripsi]). (SI. D.)

Data quinto kal. martias anno septimo et primo regni nostri: actum in monasterio sancti Diunisii; in dei nomine feliciter.