Karl der Grosse schenkt seinem Kloster Lorsch die Villa Oppenheim als immunen Besitz.
Datierung: 774 09 02
Ausstellungsort: Worms
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum vir illuster. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amorem dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem domino protegente pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum [magnitudini], eo quod propter nomen et animae nostrae remedium donamus ad monasterium nostrum quod dicitur Lauresham, ubi corpus sanctissimi martyris Nazarii reconditum est et Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum ibidem ad ipsum locum esse volumus, hoc est villam aliquam nuncupantem Obbenheim sitam in pago Wormaciense super fluvium Renum cum omni merito et soliditate sua et quicquid ad eandem villam legitime aspicere vel pertinere videtur, id est cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis insulis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, eum omnibus adiacentiis vel appenditiis, cum omnibus terminis et marchis suis, quicquid ad ipsam villam superius nominatam partibus nostris legibus aspicere videtur, totum et ad integrum in amore dei vel reverentia precelsi martyris Nazarii in die dedicationis sanctae aecclesiae vel in translatione corporis sui a die presente concessimus vel in omnibus confirmavimus; similiter et illam terram iacentem in campo, qui pertinet ad Thechidesheim, sicut ab antiquis diebus usque in presens eadem terra pertinere videbatur, ad aecclesiam, quae est in Obbenheim constructa. Propterea hanc confirmationem nostram exinde conscribere iussimus, ut tam ipse memoratus abba, qui nunc tempore ibidem esse videtur, quam et successores sui seu agentes iam dictae ecclesiae ipsam villam Obbenheim cum omni integritate adiacentiiss vel appenditiis suis sub aemunitatis nomine ab hac die habeant, teneant atque possideant et quicquid pro opportunitate aecclesiae vel stipendio monachorum facere elegerint, in elemosina nostra etiam et coniugis et prolis libero perfruantur arbitrio et ut ibidem nostris et futuris temporibus domino auxiliante proficiat in augmentis. Quam vero preceptionem, ut firmior sit, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum Karoli [gloriosissimi] regis (M.).
Rado advicem Hitherii recognovi.
Datum IIII non. sept. anno VI regni nostri; actum Wormatiae civitate publica; feliciter.