Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Murbach die Immunität.
Datierung: 772 01 13
Ausstellungsort: Blanzy
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum vir inluster. Principale quidem clementiae cunctorum decet accomodare aurem benignam, praecipue quae pro conpendio animarum a praecedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota mente debemus perpendere et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo iure pro nostris oraculis confirmare. Igitur venerabilis vir Haribertus donum dei abba de monastirio Uiuario Peregrinorum, qui ponitur in pago Alsacense super fluvium Morbach, qui est constructus in honore sancti Leodegarii et sancti Petri apostoli vel sanctae Mariae seu ceterorumque [sanctorum], ubi ipse cum turma plurima monachorum deservire noscitur, clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri quondam per eorum auctoritates illorum manibus subscriptis de villas ipsius monasterii sui, quod ad praesens possidebat tam ex muneribus principum seu Ebroardi, qui ipsum monasterium in sua aelymosina fundavit, quam ex lurgitate pagensium vel quid inantea a deo timentibus hominibus ibidem delegatum fuerit, integra aemunitate concessissent, ut nullus iudex publicus in villis vel res ipsius monasterii sui nec ad causas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius monasterii de quibuslibet causis distringendum nec nulla redibutione requirendum ibidem ingredere non debeat. Unde et ipsam preceptionem iam dictis antecessoribus nostris seu et confirmationem antedictus abba Haribertus rector de ipso monasterio nobis ostendedit ad relegendas et ipsud beneficium circa eundem vel memoratam ecclesiam ipsius usque nunc adserit esse conservatum; sed pro adfirmantis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa ipso monasterio vel ipsos monachos nostra deberet auctoritas generaliter confirmare. Cuius petitione pro reverentia ipsius loci, ut mereamur ad mercedem sociare, plenissima volontate visi fuimus prestetisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus in res vel facultates ipsius ecclesiae nec ad causas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius ecclesiae vel monasterii ipsius tam ingenuos quam et servos, qui super eorum terras vel mitio commanere videntur, qui ibidem aspiciunt, de quibuslibet causis distringendum nec nulla redibutione requirendum ibidem ingredere non debeant, sed sicut ipse beneficius a iam dictis antecessoribus nostris inspectas priorum principum auctoritates ad iam dicto monastirio usque nunc fuit conservatum, ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconvulsum; et quicquid exinde fiscus noster poterat exactare, in luminaribus ipsius domni Leodegarii vel sanctae Mariae pro stabilitate regni nostri proficiat in perpetuum. Et ut haec auctoritas tam presentibus quam et futuris temporibus possit constare, manu nostra subter roboravimus et anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis. (C.) Hitherius recognovi et (SR. NT.: Hitherius subscripsi). (SI. 1.)
Data idus ianuarii anno quarto regni nostri; Blanciaco palacio publico; in dei nomine feliciter.