Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Omnium Christi nostrorumque fidelium tam futurorum quam praesentium universitati notum esse volumus, qualiter nos per interventum ac petitionem matris nostrae Agnetis imperatricis augustae, maxime quoque pro amore divino animaeque nostrae remedio X mansos ad locum qui dicitur Hohunburch pertinentes in comitatu Wernheri et in pago Lognahi sitos sanctae dei aecclesiae Heristfeldin in honore sancti Wigberti consecratae cum omnibus appendiciis suis, hoc est utriusque sexus mancipiis areis aedificiis agris cultis et incultis pratis campis pascuis silvis vineis venationibus piscationibus aquis aquarumque decursibus viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis molis molendinis et cum omni utilitate, vel quam nunc habent aut quae ullo modo ex eisdem deinceps provenire potuerit, in proprium tradidimus, ea videlicet ratione, ut abbas eiusdem aecclesiae ROtharth omnesque successores illius aliorum fratrum consilio liberam habeant potestatem tenendi praescriptos mansos, precariandi, commutandi vel quicquid ad utilitatem eiusdem aecclesiae placuerit faciendi. Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam conscriptam propria manu corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici quarti regis invictissimi. Sigehardus cancellarius vice Sigifridi archicancellarii recognovi. Data non. april. anno dominicae incarnationis M. LXV, indictione III, anno autem ordinationis Heinrici quarti regis XII, vero VIIII, actum Mogoncie; in dei nomine feliciter amen.