Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Leo episcopus servus servorum dei. Si semper sunt concedenda, que piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea, que divini cultus prerogativa noscuntur, non sunt omnino abneganda, que sunt a largitoribus non solum poscenda, sed vi caritatis procul dubio exigenda. Habita igitur synodo et multorum venerabilium patrum coepiscoporumque nostrorum conventu Romae in ecclesia Lateranensi Meginherus Herolfesfeldensis abbas, vir vite venerabilis, postulavit a nobis, quatenus monasterium beatorum apostolorum Symonis et Iude et beati Wigberti confessoris situm iuxta fluvium, cui Fulda nomen est, in pago Hassie, cui idem abbas ad eam diem non erubescendus preerat rector, privilegiis apostolice sedis decoraretur, ut sub iurisdictione sanctae nostre ecclesie, cui deo auctore presidemus, constitutum nullius alterius ecclesie dicionibus summittatur. Pro qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus. Et ideo sancimus firmiterque constituimus, ut post tempora prenominati abbatis fratres eiusdem monasterii in sinu: sue sancte congregationis, si forte quis dignus inveniatur, abbatis eligendi liberam in perpetuum habeant potestatem. Ad hoc omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem in prefato monasterio dicionem quamlibet habere preter sedis apostolice antistitem prohibemus ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus aut hospitio forte receptus, infra terminos ipsius monasterii nichil suo libitu ordinare aut themere exercere presumat, statuentes apostolica censura sub divini obtestatione iudicii et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus cuiuscumque sit dignitatis potestate preditus, eiusdem monasterii causis presumat incumbere vel minimum quiddam ex his, que ad illud monasterium pertinere videntur, aut sibi themere vendicare aut alicui magne parveque persone pro beneficio dare aut quolibet modo inde auferre audeat aut alienare. Tum profecto illud monasterium cum suo abbate, quicumque ille sit perhenniter, ut iam dictum est, firma stabilitate decernimus sub iurisdictione sancte nostre ecclesie permansurum, promulgamus etiam et hoc auctoritate beati Petri apostolorum principis coram deo et terribili eius futuro examine per huius nostri privilegii atque constituti vim interminamur, ne qua magna parvave persona sibi licere existimet aliquid ex possessionibus predicti monasterii involare tam ex his, que ante hac a regibus, ducibus vel a ceteris christianis eidem sancto loco oblata atque collata sint quam que postmodum conferenda, ut profecto iuxta id, quod subiectum est, idem venerabilis locus apostolico hoc privilegio inconcusse donatus permaneat. Si quis autem, quod minime optamus, nepharia auctoritate hec, que a nobis ad laudem dei pro stabilitate sepedicti monasterii statuta sunt, refragare presumpserit nostrique precepti transgressor extiterit, sciat se vinculo anathematis innodatum et cum dyabolo atque Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterni incendii supplicio deputatum. At vero qui pio intuitu huius apostolici constituti observator extiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo domino deo multipliciter consequatur et vite eterne particeps effici mereatur. Data per manus cancellarii et bibleotecarii sancte sedis apostolice Heremanni Coloniensis archiepiscopi anno VI. domni Leonis VIIII. pape, indictione septima.