Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue triinitatis. Otto disposicione divine pietatis imperator. Notum fieri volumus omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus, quod in regno nostro regale quoddam monasterium situm est quod Bretingen nuncupatum est, quod quidem predecessoris nostri Henrici imperatoris temporibus ad honorem dei et ipsius sanctissime genitricis Marie honorifice constructum est, Siffrido palatino comite monasticam religionem inibi ampliando omnibus modis intendente, cuius filius Wilhelmus divino tactus instinctu piam patris devocionem et factum non minori studio confirmare et ampliare desiderans habitam patris tradicionem eciam suis beneficiis ad omnem utilitatem deo inibi servientium pro posse atque nosse, rebus et verbis, consilio et auxilio roborare contendit. Quicquid itaque pater eius Sifridus loco illi predicto predicto monasterio gracia divine mercedis contulit, quicquid in iusticiis litteris et pertinenciis predictorum prediorum censorum mancipiorum seu quarumcunque rerum super altare delegavit et contradidit, ipsam delegacionem patris eodem fervens studio cum libertate confirmavit et tradidit domino deo et sacte Marie sanctisque apostolis et sancto Benedicto in potestatem et proprietatem fratribusque deo sub regula monastica ibi servituris ad utilitatem. Et ne unquam deo serviencium illic destrui possit, prudenter prorsus sicut pater decrevit et constituit, eandem cellam cum omnibus suis pertinenciis nunc collatis et dehinc conferendis ab hac die et deinceps omnino non subditam nec sub iugo esse alicuius terrene persone vel potestatis nisi abbatis solius dominacionibus ordinacioni potestati et tocius libertatis iure eam et omnimodis in Christo solempniter sublimavit ac sese feliciter ob regni celestis hereditatem omnino abdicavit. Sed hoc totum re vera felix negociator prudenter efficit primum ob spem et premium vite eterne et ob tacti domini sui ipsius et omnium amicorum et consangwineorum vel ad curam suam pertinentium, ob memoriam quoque imperatorum regum episcoporum principum et cunctorum predicte celle statum et honorem diligencium et defendencium et omnium Christi fidelium, et prout posse suberit cunctis Christi pauperibus beneficium illic semper fiat receptaculum. Ad hoc eciam, ut fratres cenobii ipsius nunc inibi congregati et adhuc in Christo congregandi ut liberius domino deo in sancte professionis securitate servire possint, huiusmodi eos libertate donavit ut, quandocunque patri suo spirituali Urbati fuerint, ipsi habeant liberam potestatem secundum regulam sancti Benedicti inter se vel undecunque, si opus fuerit, abbatem sibi eligendi sed eciam constituendi; quem dum fratres regulariter eligant, dehinc ut solet constituendi eum in choro monasterii conveniant et una clero atque populo presentibus sanctuarii ipsum secundum morem ecclesiasticum et monachorum consuetudinem rite absque omni contradiccione prorsus constituant. Hic subinde canonice abbas ordinatus sine alicuius persone donacione et inpedimento susceptum ministerium pro posse et scire suo inpleat solique deo secundum ordinem suum liber serviat liberamque omnino rerum sibi commissarum in Christo disponendarum intus et foris potestatem habeat; qui si forte preter necessitatem monasterii et communem fratrum utilitatem sacrilegos , quod absit, licencioso et seculariter abuti presumpserit instituta libertate familia rebus bonisve sanctuarii, et ob id fratrum premonicionem contempnens ad suam suorumque privatam cupiditatem et libitum temere dissipaverit, vel si beneficia quibus personis non necessariis monasterii ipsias ipsius prestiterit, aut si episcopis aut quibuscunque personis consentaniis annuerit, si forte libertatem monasterii pervertere sibique locum sanctum subicere temptaverit sive aliquod servicium inde fieri exigerit, mox fratres ibi in Christo congregati cum suffragio cleri tocius familie et omnium bonorum rite hunc accusatum iusteque se convictum dignitate abiciant aliumque iuxta predictam libertatem et sancti Benedicti regulam electum absque omni contradiccione substituant. Idem dominus et hoc constituit, ut abbas predicte celle cum consilio fratrum suorum, si opus fuerit, libere aptum et utilem advocatum eiusdem cognacionis qui sibi placuerit eligat, qui non pro terreno commodo sed pro eterna mercede solicitus et studiosus bona et consuetam constitutamque monasterii libertatem et iusticiam defendere voluerit; hic denique, quando necesse fuerit quandocunque abbati videbitur, invitatus ab illo veniat et ibi placitum iustum pro causis et neccessitatibus monasterii rite peragat. Nullum autem servicium ius aut beneficium sibi pro hoc concedi recognoscat nisi divine retribucionis premium; isdem enim advocatus nisi abbate volente et advocante bona et loca monasterii suis frequenciis temerarius et sine causa minime adeat vel attingat nec presumptuosus in eis placitum quodlibet vel noctandi licentiam habeat vel subadvocatum per se faciat. Si autem non ut advocatus sed potius calumpniator et pervasorum monasterii fuerit, omnino potestatem abbas habeat cum consilio fratrum hunc reprobare et alium undecunque placuerit eligere. Constituit eciam qui supra et nos ipsius peticione constituimus, quod si quispiam quarumcunque personarum homo unam vineam, unum mansum, unum molendinum aut saltem unum mancipium vel tale aliquid a supradicta cella iniuste abstulerit, et nostri nostrorumqua regia potestate coactus auri talentum ad errarium regis persolvat, primitus reddito ecclesie quod invaserat; si vero quislibet illorum, quod absit, curtem vel aliquam villam inde volienter abalienaverit sive manifestus invasor bonorum ipsius celle exstiterit, et si hoc testamentum tradicionis et libertatis quocunque ingenio seu argumento legum, secularium pervertere et infringere attemptaverit, centum libras auri ad regiam ersolvat cameram et reddat primitus ecclesie secundum legem quod ablatum fuerat, et sic intentio illius omnino irrita fiat. Ministris quoque et familie sanctuarii eandem concedimus legem servitutem, quam cetere in regno nostro libere abbacie habent, et tanto fideliores prelatis suis per omnia serviant. Ut autem predicte tradicionis et libertatis status et omnia statuta predicta ea racione, qua dei et sanctis eius destinata sunt, ab hac die omni evo in Christo rata et inconvulsa permaneant, hanc cartam testamentariam domini Wilhelmi rogatu conscribi manuque propria roboratam sigilli nostri inpressione iussimus communiri. Sifridus comes palatinus de Orlemunde. Wilhelmus filius et eius uxor, soror Ottonis ruffi imperatoris.