Papst Gregor IV. bestätigt dem Kaiser Hersfeld nach dem Vorgang des Papstes Stephan [III.] und anderer Päpste die Schenkung dreier Kirchen durch Kaiser Karl sowie die Besitzungen und verleiht das Recht freien Abtswahl.
Datierung: <829 04 09>
Ausstellungsort: <Rom>
Gregorius episcopus servus servorum dei Harderado pio et religioso abbati venerabilis monasterii sanctorum apostolorum Symonis et Jude et per te cunctis abbatibus successoribus tuis in laude et servicio dei ibidem permanentibus in perpetuum. Desiderium, quod ad propositum sancte religionis sanctorumque locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua contradictione est deo auctore perficiendum, ut ex hoc vigor sancte religionis roboretur et eisdem sanctis locis salus et indempnitas solidetur, nobis quoque lucrum potissimum a conditore omnium deo in regnis caelestibus asscribatur. Igitur, fili in Christo karissime, iustis peticionibus tuis annuentes per presentis privilegii paginam sanctissimi pape Stephani aliorumque venerabilium pontificum predecessorum nostrorum vestigia sequentes vestro venerabili Heresveldensi monasterio confirmamus, quaecunque ad idem monasterium fidelium donationibus pertinere noscuntur, inter quae precipue religiosi imperatoris Karoli testamentum, quo vestro monasterio tres ecclesias cum quibusdam decimis rogatu et consensu Lulli venerabilis Moguntinae civitatis archiepiscopi vestro monasterio delegavit, ratum manere sancimus et easdem ecclesias cum decimis in suffragium monachorum ibidem deo famulantium perpetuo proficere confirmando precipimus. Quecunque etiam predecessorum nostrorum apostolicae sedis pontificum privilegiis vel catholicorum principum tradicionibus vestris sunt predecessoribus concessa vel concedenda, nos quoque presentis decreti auctoritate concedendo corroboramus. Decernimus itaque, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te, eiusdem loci nunc abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus qualibet surreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam vel de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio elegerint. Igitur quicunque huius privilegii nostri servator exstiterit, omni benedictione repleatur; qui autem quoquo modo hanc nostram preceptionem violare presumpserit, nisi resipiscat, iram individuae trinitatis incurrat, sancti Petri apostolorum principis maledictione redundet, trecentorum decem et octo patrum sancto concilio dampnetur atque in extrema die iudicii a maranatha anathemate perditus lucis claritatem nesciat, sed exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis eius perpetualiter gemat. Amen. Amen. Amen. (Rota) Ego Gregorius quartus catholicae ecclesiae episcopus subscripsi. Datum per manum Sergii diaconi bibliothecarii et cancellarii sancte sedis apostolicae V. idus aprilis anno deo propicio pontificatus domni Gregorii secundo, indictione decima.