Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris, sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Hrandolf et coniux mea Theotrath sana mente sanoque consilio pro peccatis nostris, ut in futuro veniam aliquam promerire mereamur, donamus pariter ad ecclesiam, quae est constructa in honore sanctorum apostolorum Simonis et Tathei in Bochonia in loco qui dicitur Herolfesfeld, ubi sanctus Wicberetus corpore quiescere videtur, et ubi Brunwardus abba preest, hoc est, quod donamus: infra muro Mogontiae civitatis areas IIII cum aedificio; illa una iacet iuxta ecclesiam sancti Johannis evangelistae, ex uno latere habet sanctus Martinus, ab alio latere sanctus Johannis, tertio latere et quarto via publica; illa alia area iacet in loco qui dicitur porta sancti Quintini, ex tribus lateribus habet sanctus Martinus, quarto latere est via publica; illa tertia area in loco qui dicitur Hrahhada porta, ex uno latere habet Theodo, ab alio latere Theotfrid, tertio latere Helmfrid, quarto latere via publica; illa quarta area iacet in ipsa porta Hrahhadero, ex uno latere habet sanctus Martinus, ab alio habet Marcrath, tertio latere domnus imperator, quarto latere habet Albrath. Et donamus in pago Wormacinse in villa nuncupante Dienenheim areacmum aedificio; ex tribus lateribus habet sanctus Bonifatius, quarto latere est via publica. Et in ipsa marca vineas V; de illa una vinea habet ex uno latere sandus Medardus, ab alio latere sanctus Nazarius, tertio latere habet Jsanberaht quarto latere habet Jsanfrid; de illa alia vinea habent totum incircuitum sanctus Bonifatius, Bernhelm et Walah; de illa tertia vinea habent totum incircuitum sanctus Bonifatius et Nebulunc et Walah atque Baturih; de illa quarta vinea habet ex uno latere sanctus Nazarius, ab alio latere habet Hruodwin, tertio latere Helmrih, quarto latere via publica; de illa quinta vinea habent incircuitum sanctus Nazarius et sanctus Bonifatius. Similiter donamus in villa quae vocatur Wienheim aream I cum omni aedificio; ex uno latere habet domnus imperator, ab alio latere habet sanctus Maximinus, tertio latere est strata publica. Et vineas IIII in ipsa marca; duas insimul iacentes ex duabus lateribus habet sanctus Maximinus; de illa tertia vinea habent incircuitum sanctus Maximinus et sanctus Landberctus; de illa IIII vinea habet ex uno latere sanctus Maximinus, ab alio latere pertinet ad monasterium cui vocabulum est Wizunburc. Et quicquid in ipsa villa sive in illa marca propiriis visi sumus habere. Similiterque donamus in ipso pago in villa quae dicitur Speozzesheim areas II; de illa una area habet ex uno latere sanctus Stephanus, ab alio latere habet Sigiram, tertio latere via publica; de illa alia area habet ex uno latere sanctus Nazarius ab alio latere habet Ditto. Et in ipsa marca vineas III ; de illa una vinea habet ex uno latere sanctus Stephanus et Wolafrid; de illa alia vinea habet ex uno latere Eburhard et Theodrih; de illa III vinea habet ex uno latere Albwar et Heriward. Et quicquid in ipsa villa sive in illa marca propriis visi sumus habere. Et item donamus in ipso pago in villa quae vocatur Albaha aream Icum omni aedificio; ex uno latere habet sanctus Nazarius, ab alio latere habet sanctus Maximinus, tertio latere via publica. Et quicquid in ipsa villa sive in illa marca propriis visi sumus habere. Et donamus in pago superiori Rininse in villa quae dicitur Lohheim aream I cum omni aedificio et vineam I adherentem ipse areae; ex uno latere habet Adalwar, ab alio latere habet Adalolf, tertio latere habet Uillo, quarto latere via publica. Et quicquid in ipsa villa sive in illa marca propriis visi sumus habere. Et quicquid in ipsis suprascriptis locis propriis visi sumus habere in areis aedificiis terris araturiis vineis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus cum omni integritate et omnem nostrum conlaboratum et mancipia L his nominibus: Ratbirc, Jrminsuind, Otbraht, Heilwih, Leobsuind, Meginbraht, Ratburc, Hohmuot, Albost, Franco, Cristan, Folcgart, Waldgart, item Franco, Willimar, Wanolf, Bernwolf, Rihbald, Fruodolf, Datburc, Megingard, Liutgart, Selihha, Benedicta, Willigund, Rihgund, Sigihelm, Radolf, Leohdolf, Gerniu, Liutwin, Hunin, Liutbirc, Theotolf, Hiltiger, Helpfrih, Imma, Grimold, Grima, Hartger, Adalbirc cum duobus infantibus, Hruodswind, Wolfold, Hruotgast, Liutswind, Wahho, Birnihho et Adalbold, cum omni elaboratu in ea vero ratione donamus, ut, quamdiu advixerimus, ipsam surascriptam rem usufructuario excolere debeamus et annis singuliis in censum donare faciamus ad ipsam suprascriptam ecclesiam ad festivitatem sancti Wigbercti de argento solidum I.Et si me uxor mea Theodrat supervixerit, ut illa cappella in Scornesheim, quam econtra in beneficium Brunwardi abbatis recepimus, cum omni re, quaead eam pertinet, cum duabus partibus elaboratus nostri in auro, in argento et omni suppellectili ad suprascriptam revertatur ecclesiam sine ullo praeiudicio. Et si vidua permanere aut se velare et in dei servitio perseverare voluerit, ut tunc utrumque in beneficiium habeat, quae communiter condonavimus, diebus vitae suae. Si iterum post me virum acciperit, ut tantum hereditatem eius cum dote ipsius in beneficium habeat, dum advixerit, et omnis hereditas mea ad suprascriptam ipsam revertatur ecclesiam sine ullo praeiudicio. Et si ego ipsam supervixero, ut omnia in beneficium habeam diebus vitae meae, et tertia pars elaboratus nostri in auro et argento et omni suppellectili ad suprascriptam ipsam revertatur ecclesiam. Et si post obitum eius duxero uxorem, ut omnis hereditas illius cum dote sua et tertia parte suppellectilis nostrae ad suprascriptam revertatur ecclesiam. Et post quoque obitum utrorumque nostrorum, quicquid condonavimus cum remelioratione suprascripta ecclesia vel rectores illius habendi, donandi, dominanidi, praestandi vel quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, ut absit, aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam donationis venire aut eam infrangere voluerit, iram caelestis incurrat et omnium sanctorum sanctarumque, et tamen quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio haec firma et stabilis omni tempore permaneat cum stipulatione subnixa. Facta kartula donationis haec sub die XVI kal. iul. anno secundo regnante domno nostro Hludowico serenissimo. Isti fuerunt ad illa vestitura in Dienenheim: Idsunt, Hartfrid, Hartrad, Altbraht, Starcrat, Erhart, Batucho, Rihhad, Altwin, Aldo, Meginhard, Waltleih, Wigrih. Et in Lohheim: Hruodbraht, Hruotger, Otwin, Hettilo, Albold. Isti fuerunt in Wienheim: Wigrih, Altman, Hiltbraht, Hruotbraht, Rihhart, Utto, Hremminc, Heriwin, Frumigis, Gundhoh, […], Adalhart, Sigihart, Hruodwic, Hruodger, Albold, Hettilo, Otwin, Egisolf. Isti fuerunt in Speozzesheim: Ditto, Rihhart, Hiltbraht, Frumigis, Adalhard, Fridumunt, Saluhho, Wigrih, Hruodbraht, Hettilo, Albold, Otwin, Egisolf, Hruotger. Isti fuerunt in Albahu: Sigimund, Vulfrih, Hmodold, Rihheri, Wigrih, Hruodbraht, Albold, Hettilo, Rihhart, Hildberaht, Egisolf, Otwin, Frumigis, Adalhard, Hruodger. †Signum Hrandulfi et coniugae suae Theodradae, qui hanc cartulam donationis fieri atque firmare rogaverunt. †Signum Gundhrammi comitis. †Signum Fruoridi. †Signum Sigimanni. †Signum Muatharii. †Signum Iboni. †Signum Wolfhardi. †Signum Wigrici. †Signum Theotfridi. †Signum Herifridi. †Signum Erlolti. †Signum Meginhardi. †Signum Erbioni. †Signum Rabangarii. †Signum Gerleihhes. †Signum Wanharii. †Signum Wolfhardi. †Signum Egilmundi. †Signum Sigiboldi. †Signum Onolfi. †Signum Embriconi.†Signum Unnoni. †Signum Herifridi. †Signum Steinhardi. †Signum Wicberti. †Signum Willifridi. †Signum Sigifridi. †Signum Mahdolfi. †Signum Albharii. †Signum Adalfridi. †Signum Wanihhoni. †Signum Wolfmari. †Signum Benzoni. †Signum Theganhardi. †Signum Ercanbercti. Ego enim Theodricus presbiter rogatus scripsi; notavi diem et tempus quo supra. Isti sunt testes, qui illuc presentes fuerunt, ubi Randulfus et uxor sua Theotrad dederunt libellum traditionis hereditatis illorum in manus Brunwardi abbatis. Et isti viderunt et audierunt, quod Rantulfus et uxor sua Theodrat illum censum in presentia illorum reddiderunt in manus Brunwardi abbatis, quem annis singulis reddere debent ab illo beneficio. Unde illum libellum precarie suae acceperunt ab abbate Brunwardo coram testibus his: Egilbraht, Gerbraht, Fruorit, Rihhart, Adalunc, Anthad, item Gerbraht, Hiltirat, Hruodolt, Engilhelm, Wigrih, Uotheri, Eburhart, Erbio, Steinhart, Unno, Bruninc, Neuo, Meginhart, Bernfrid, Wolfhart, Lorenzio, Wolfhart, Reginolt, Hartfrid, Reginfrid, Reginolt, Ceto, Herifrid, Hatto, Starcheri, Mahtolf, Retolf, Ratolf, Hruodbraht, Thancrat, Folcbraht, Erpleih, Ratleih, Otbraht, Albheri, Engilbraht, Hadubald.