Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei et salvatoris nostri Jesu Christi Hludowicus divina favente clementia rex. Cum peticionibus servorum dei iustis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia remunerari confidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum industriae, qualiter vir venerabilis Bunus abba ex monasterio, quod est constructum super fluvium Fuldam in pago Hassense quod dicitur Herolfesfeld iin honorem sanctorum apostolorum Symonis et Tathei, nostram adiens presentiam optulit nobis piissimi genitoris nostri Karoli imperatoris auctoritatem, in qua continebatur, qualiter idem clarissimus princeps rogante viro venerabili Lullo Mogontinae civitatis archiepiscopo monahis in prefato monasterio deo militantibus tres ecclesias cum quibusdam decimis contulerit qualiterque ipsos cum onmibus rebus eorum sub sua receperit tuicione atque imnunitatis defensione. Postulabat ergo memoratus Buno, ut paternum sequentes exemplum excellentiae nostrae immunitatem erga iam dictum sacrae religionis locum fieri iuberemus atque genitoris nostri decretum serenitatis nostrae confirmaremus apicibus. Cuius peticioni libenter aurem accomodantes pro remedio animae nostrae seu pro reverentia ipsius sancti loci paternum beneficium confirmamus atque sub nostrae immunitatis defensione locum cum omnibus ad ipsum pernentibus constituimus. Precipientes ergo iubemus, ut nec episcopus Mogontinae civitatis in predicto monasterio aliam sibi usurpet potestatem, nisi secundum quod in sacris canonibus est constitutum, scilicet predicare et ordinare vel ea, quae ad suum pertinent ministerium, peragere; similiter neque archidiaconus eius, extra quod sacri canones iubent, ullam sibi vendicet potestatem. Insuper etiam neque comes neque aliqua alia iudiciaria potestas in villis eorum vel in rebus aliquid exactitare presumant neque mansionaticum neque aliud ullum impedimentum predictis monachis facere temptent, sed sub nostra tuicione vel defensione securi persistant. Et quicquid de predictis rebus ius fisci nostri exigere poterit, totum pro aetema remuneratione prefato monasterio concessimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium proficiat in augmentis. Et quando divina vocatione supradictus abba vel successores eius ab hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi tales inter se invenire potuerint, qui ipsos monachos secundum regulam regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates, quatinus ipsos monachos, qui ibidem famulantur deo, pro pro nobis pro coniuge proleque nostra atque stabilitate tocius imperii nostri a deo nobis concessi eius misericordiam per inmensum conservandi iugiter dominum exorare delectet. Haec vero auctoritas ut inconvulsam optineat firmitatem et a fidelibus nostris verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari iussimus. Signum domini Hludowici serenissimi regis. Durandus diaconus advicem Diomari acrhidiaconi recognovi et subscripsi. Data II. kal. aprilis anno Christo propicio I regni domini Hludowici gloriosissimi regis, indictione VIIII; actum Franconofurt palacio regio; in dei nomine feliciter amen.