König Karl schenkt dem Kloster Hersfeld die Kirche im Fiskus Schornsheim und anderen Besitz in der Wettereiba, im Lahngau sowie an der Jossa.
Datierung: 782 07 28
Ausstellungsort: Hersfeld
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et oportunitate servorum dei benivola deliberation concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertineri confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monastherium nostrum Herulfisfelt, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Simonis et Tathei ceterorumque sanctorum in vaste Bochonia super fluvium Fulda, quod venerabilis vir Lullo archiepiscopus novo construxit opere et nobis ante hos dies per cartam traditionis visus est delegasse, donatumque in perpetuum esse volemus ecclesia illa infra fisco nostro Scoronishaim, quam Lioba per nostrum benefitium visa est tenuisse, cum omni integritate vel soliditate sua cum rebus ad eandem ecclesiam pertenentibus; et dum ipsa Lioba advixerit, per nostrum vestrumque beneficium ipsam ecclesiam debeat habere. Similiter donamus ad eundem monastherium in pago Wedrebense in loco qui dicitur Hoinge, sicut Haimericus per nostrum beneficium ibidem tenuit. In tertio vero loco in pago Logonense hominem unum, quem Ratbertus habuit, in villa quae vocatiur Berinscozo, cum mansos duos, sicut nunc tempore possidere videtur. In quarto quidem loco homines duos his nominibus: Gauzoldo et germano suo Hrodoldo, commanentes in silva Bochonia super fluviolo Geazaha. Haec autem omnia una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineiis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus movile et inmovilibus, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum, sicut superius est conprehensum, ad prefatum monastherium a die presenti tradimus perpetualiter ad possedendum, ita ut ab hac die pars predicti monastherii suprascriptis rebus habeat, teneat atque possedeat vel quicquid exinde rectores ipsius monastherii pro oportunitate eorum facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nulli fidelium aut successorum nostrum ullo umquam tempore calomniam habere pertimescant, quatenus melius delectet ipsa congregatione pro nobis uxoriquae nostra etiam prolis domini misericordia adtencius exorare. Et ut haec traditio atque auctoritas nostris et futuris temporibus firmiorem obteneat vigorem, manu propria subter eam decrevimus roborare. Signum Caroli gloriosissimi regis. Wigbaldus advicem Radoni recognovi et Wihbaldus advicem Radoni recognovi et subscripsi. Data quinto kal. agustas anno quarto decimo et nono regni nostri; actum Herulfisfelt monastherio in vaste Bochonia constructum. Amen.