König Karl schenkt dem Kloster Hersfeld die Kirchen zu Allstedt, Riestedt und Osterhausen mit dem gesamten Zehnt des Friesenfelds und Hochseegaus.
Datierung: <77[7] 10 21.>
Ausstellungsort: <Worms>
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid locis venerabilibus ob amorem domini pie conferimus, ad salutem animae nostrae et ad statum regni nostri prospere disponendum pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, quia nos regia nostra benivolentia et auctoritate unam aeclesiam in Altstedi et aeclesiam unam in Ricstaedi et aeclesiam unam in Osterhusan cum omni decimatione de Frisonovelde et Hassega in comitatu Alberici et Marcwardi monasteriolo, quod est situm in vaste Boconia iuxta fluvium Fuldam in honore sanctorum apostolorum Simonis et Tathei qui vocatur Eroluesfelt, perpetuo possidendum donamus, ut, quicquid in eternum exactaverint de ipsis aeclesiis et decimationibus familiaris noster Lullo Magontinus archipraesul, qui nunc tempore praeest illi loco, vel quicumque post futuri sunt abbates in eodem loco et monachi ibidem deo servientes absque omni contradictione teneant, possideant. Et ut haec possesio per tempora succedentia maneat inconvulsa, semel iam et secundo nostrae manus subscriptione et sigilli nostri impressione roboravimus. Signum Caroli gloriosisimi regis. Guiltbertus advicem Radonis recognovi et. Data XII kal. novemb. anno ab incarnatione domini DCCL [XXVII] indictione XV, anno regni nostri VIIII; actum Wormacia civitate puplica.