Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Karulus dei gracia rex Francorum et Longobardorum vir illustris omnibus episcopis et abbatibus, ducibus, comitibus nostris Francie, Longobardie. Coniunctis Carisiaco palacio publico nostro synodum [ ... ] ibique veniens vir venerabilis domnus et apostolicus Lullus Moguntiace ecclesie archiepiscopus nobis innotuit, quod intra regna nostra visto in loco qui dicitur Herulfisfeld super flumen Fulda monasterium edificasset in sua proprietate in honore beatorum apostolorum Symonis et Tathei et ibi normam monachorum constituisset et sub institutis patrum ibidem eos collocasset et illud monasterium una cum rebus suis ad se pertinentibus in manus nostras tradidit, quatenus sub nostra tuicione filiorumque nostrorum et genealoye esse debuisset. Unde constituimus et precipiendo precipimus,sicut ipse expetivit a nobis, ut nullus archidiaconus aut nullus episcopus Moguntie, Austrie, Thuringie ipsum monasterium vel abbatem, qui ibidem institutus fuerit, inquietare audeat aut per preceptum et iussionem regum episcoporum aut archidiaconorum in rebus eorum mansionatica preparare nec facere; neque comes neque iudex publicus neque missi nostri discurrentes in villis eorum nec in rebus eorum presumant aliquid contingere neque mansionatica preparare nec ullum impedimentum eis facere presumant, sed sub nostra defensione et privilegio et patrum institutis sint et nullus episcoporum aut archidiaconus eorum ad ipsam casam dei monachis ibi institutis preiudicium facere aut per legem canonicam eos contingere presumat. Et quando abbas de ipso cenobio de hac luce migraverit, tunc ex nostra auctoritate licenciam habeant secundum canones et regulam sancti Benedicti sibi abbatem constituere de ipsa congregatione et, si ibi minime repertus fuerit, qui in ipso loco possit condignus ascendere, tunc sibi ipsa congregacio de quacumque casa dei abbatem regularem spiritualiter eligere voluerit, licenciam habeat, et nullus episcoporum neque ecclesiasticarum personarum neque de successoribus nostris nec ulla iudiciaria potestas licenciam habeat hoc privilegium et instituta partum ac confirmacionem nostram seu concessionem irrumpere. Pontificem non habeant, ordinaciones vero facere et tabulas benedicere et tribuere absque munusculis debet archiepiscopus de Moguntia. Ei si in ipso monasterio aliqua discordia evenerit, tunc ipsi abbas scilicet et monachia de alio monasterio regularss abbates et episcopos canonicos, in quo loco eis convenerit, convocent et ibi spiritualiter in pacis concordiam revocentur; et si ibidem, quod absit, se pacificare non potuerunt, tunc ad synodum nostram venire debent. Hyddy episcopus recognovi.