Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 529


Datierung: [801-802]

Sanctissimis nobisque cum omni caritate colendis fratribus sancti Bonefatii, patris et protectoris nostri, humilis levita Alchvinus aeternae beatitudinis in Christo salutem. Memor dulcissime dilectionis vestrae, qua me benignissime cum omni gaudio olim suscepistis, et quantum tune laetatus sum in praesentia vestra, tantum nunc torquetur animus in absentia quaerens videre, quos amat, et habere praesentes, quos diligit. Sed quia hoc carnalibus non est concessum oculis, fiat spiritali praesentia perpetua dilectio, quia caritas, quae deseri potest, numquam vera fuit. Quapropter tendamus ad illam, quae numquam finem habitura est, in qua beata aeternitas est et aeterna beatitudo. Ut ad hanc pervenire mereamini, nullus labor vos terreat, nullae saeculi huius blanditiae retrahant. Sed semper illius amor ardeat in cordibus vestris, qui tertius in via comes apparuit duobus discipulis, qui sublato eo ab eorum oculis carnalibus dixerunt: „Nonne cor nostrum ardens erat, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?“ In litteris sanctorum patrum quaeramus illum, quem illi necdum docti in scripturis intellexerunt. Modo aperta sunt omnia, modo ipse aperuit sensum, de quo dictum est: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas. Nunc evangelica veritas toto resplendet in orbe; nunc prophetarum enigmata sole lucidius fulgent in ecclesiis Christi. Hanc lucem veritatis tota anima sectamini et Christum intellegite; in illa Christum amate, Christum sequimini, quatenus eius vestigiis sacratissimis inhaerentes vitam aeternam in eius sanctissima praesentia habere mereamini! Memores apostolici mandati dicentis: „Fratres stabiles estote et inmobiles in apere domini semper, scientes, quod labor vester non est inanis in domino“, stabiles estote in loco vestro et in devotione propositi vestri! Nolite derelinquere sanctissimum patrem vestrum; state circa sepulchrum eius, quatenus ille preces vestras offerat omnipotenti deo! Nolite concupiscere seculares vanitates, sed caelestes amate beatitudines! Et nolite, sicut doctor gentium ait, conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri! Turpe est enim monacho militiam spiritalem amittere et saecularibus se implicare negotiis. Non sint murmurationes inter vos, non odia, non invidiae, non detractiones; et nolite iudicare alterutrum. Sed in humilitate et concordia omnes vestrae fiant actiones; oboedientes praepositis vestris, non ad oculum tantum, sed ex corde, quasi coram deo. Oboedientia vestra, caritas vestra, humilitas vestra notae sint omnibus, ut plurimi vestris bonis exemplis erudiantur et proficiant in salute animarum suarum. Si vero venerandus pater Bouulfus, dilectissimus meus amicus, non valeat pro infirmitate sua implere regularis vitae duritiam, vos illum iudicare nolite, sed ex corde oboedite illi et amate ut patrem, quia ipse rationem redditurus erit de animabus vestris! Ille pro vobis laborat vagando et currendo, ut quiete vivatis et regularem vitam vestram custodiatis et corpori vestro necessaria habeatis. Vos vero facite sicut filii carissimi, deum timete, deum diligite et curam sanctissimi patris vestri habete in orationibus vestris, quatenus longeva prosperitate vobiscum vivat feliciter et vobiscum vosque cum illo vitam habere mereamini sempiternam! Adolescentulos vestros ammonete, instruite, docete in omni disciplina sancta et doctrina catholica, ut digni habeantur in loco vestro stare et orationes pro vobis dirigere, ubicumque maneatis; ammonete eos de castitate corporis, de confessione peccatorum suorum, de lectionis studio et labore manuum sine murmuratione et de omnibus rebus, quae tali aetate necessaria videantur! Et illi subditi fiant senioribus et magistris suis humilitate bona et relegione piissima. Et vos, seniores, qui estis, bona eis praebete exempla, ut non solum verbis sed vitae relegione vestrae erudiantur! Non sint luxoriosi, non ebrietati servientes, non contemptuosi, non inanes sequentes ludos, sed discant officiales esse boni in domo dei, ut benedictionem et gratiam per intercessionem sancti Bonefacii patris sui a deo Christo recipere mereantur. Meque deprecor, ut perpetua memoria habeatis vobiscum in sanctis orationibus vestris. Tempus enim adpropinquat, quod nullus effugere valet. Praeparet se unusquisque, ut vestitus bonis moribus, non nudus appareat in conspectu domini dei sui. Direxi unum pallium storacium ad corpus sancti Bonefacii patris nostri, de cuius sancta intercessione pro peccatis meis magnam habeo fiduciam, quatenus ego peccatorum veniam habere merear ea die, qua vestra sanctitas coronam recipiet beatitudinis aeternae. Misi cartulam missalem vobis, o sanctissimi presbiteri, ut habeatis singulis diebus, quibus preces deo dirigere cuilibet placeat: quando in honorem sanctae trinitatis, quando de amore sapientiae, quando de penitentiae lacrimis, quando de caritate perfecta vel quando de suffragio angelico postulando vel omnium sanctorum cuilibet postolare placet; vel etiam si quis pro peccatis suis vel pro quolibet amico vivente, vel etiam pro amicis plurimis vel etiam fratribus de hoc saeculo recedentibus facere velit orationes; vel quando specialiter beatae Mariae genetricis dei virginis perpetuae deprecari velit intercessiones; vel etiam sanctissimi patris vestri Bonefacii cantare quis velit et praesentiam illius piissimam advocare precibus. Haec omnia caritatis intuitu vobis dirigere curavimus deprecantes humilitatem vestram benigne suscipere, quod plenissima caritate vobis dirigimus. Faciat quislibet de eis, quodcumque placeat; et ne me reprehendat in caritatis officio. Unusquisque enim in suo sensu abundet et semper faciat deo placita et omnibus sanctis, quatenus cum illis perpetua visione domini nostri Iesu Christi frui digni inveniantur. Mei memorem sanctam beatitudinem vestram dominus deus in omni postolatione sancta exaudiat et praesentem felicitatem futuramque beatitudinem vobis condonare dignetur, dilectissimi fratres. Deprecor, ut nobis per litteras beatitudinis vestrae notum faciatis, si hae ad vos pervenerint litterae, et quid exinde vestrae placeat prudentiae. Quod meum est, feci caritatis implens officium in amore et honore domini nostri Iesu Christi.