Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 404


Datierung: [780-802]

b) Ego Lantfrid pro salute animae meae die in ecclesiam beati Bonifatii martyris omne patrimonium meum et omnem haereditatem meam, quicquid mihi iure dimisit pater meus et quicquid ego acquisivi post obitum eius, id est mancipia XIIII, quorum nomina sunt haec: Werdheri et uxor eius nomine Adalbirin et filii eorum his nominibus Waltheri, Baldheri, Leobbirin, Hruadbirin; Williperaht et uxor eius Wingdeo et filii eorum Regindeo, Arndeo, Ostarhilt, Liuto; et Reginolf et uxor eius Liubila et domus mea et omnia, quaecunque habere potui in mobilibus et immobilibus, et terram, quam habui in vico nuncupato ad Adalfrideshusum, cum campo et silva et prato et pascuis et in alio vico, qui situs est iuxta Tulbam, cum campo et silva et prato et pascuis et omnia in omnibus, quaecunque habere potui in Salagewe, firma permaneant ad ecclesiam sancti Bonifatii suprascripti martyris.