Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 270


Datierung: 800 12 18

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque nos in dei nomine Erlung et Erlolf donamus pariter ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in loco, qui dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in villa nuncupata Aburinesheim sive in illa marca terrae araturiae iugera XV, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die XV. kl. ianuarias anno XXXIII. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. Ego Theotricus in dei nomine emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Erlungi et Erlolfi, qui hanc kartulam donationis fieri rogaverunt. † Sigiboldi. † Othelmi. † Anthadi. † Hruothohi. † Hartfridi. † Iboni. † Erhardi. † Folradi. † Eburhardi †.