Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 268


Datierung: 800 06 10

b) In dei nomine. Licet parva sint et exigua, quae pro inmensis nostris offeramus sceleribus, tamen nil ditius deo est bone voluntati. Ego idcirco Herting et Vodilpraht salva fide et integra voluntate donamus atque tradamus in elimosinam Swiefheres ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in pago Grapfelde in silva Bochonia in loco, qui dicitur Fulda, prope ripam fluminis Fuldae, ubi vir venerabilis Baugulfus abba turbe monachorum pius preesse videtur, quicquid in villa, que dicitur Wanesheim, proprietatis habuit, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, et mancipia X, ita ut a die presente cum omni integritate sua in vestrum transeat dominium, ut in omnibus liberam ac firmissimam habeatis potestatem nullo, quod absit, contradicente. Facta traditio anno XXXII. regnante Carlo gloriosissimo rege Francorum mense iun. die decimo. Et hec sunt testes: † Waluram. † Megingoz. † Grimolt. † Ercanpraht. † Herifrit. † Cristan. † Hatto. † Saraboto. † Gerheri. † Rihhart. † Gebolf. † Gerpraht. † Erhart. † Meginfrid. † Heriwart. † Hiltiger. † Waldpraht. † Fruorit. † Arntheo. † Titto. † Gundpraht †. Iterum hii sunt testes vestitionis: † Erlwin. † Gerpraht. † Ratwalah. † Reginhart. † Rifwin. † Hugpraht. † Hroccholf. † Wigfrit. † Theganolf. † Walahfrid. † Williroc. † Eburwin. † Gozpraht. Ego Ramuolt presbiter scripsi et testibus firmavi.