Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 242


Datierung: 796 07 14

Dominus ac redemptor noster dei filius per evangelium suum admonet nos dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda sunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Burgeo dono, trado atque transfundo ad sanctum Bonifatium martyrem Christi, qui in monasterio Fulda sacro requiescit corpore et ubi vir venerabilis Baugolfus abbas multitudini monachorum pius pastor praeesse videtur, traditumque in perpetuum esse volo in elimosinam meam et patris mei Swidmoti, quicquid ille mihi haereditario iure proprietatis reliquit in illa captura, quae super fluvium Elmaha iacet, in loco eodem vocabulo nuncupato, qui infra terminum villae, quae dicitur Kinzicha, situs esse non ignoratur, totum et integrum cum omnibus adiacentiis suis, id est areolis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis apuarumque decursibus, et quicquid in eadem captura ad meam proprietatem ex paterna haereditate pertinere dinoscitur, ea tamen ratione, ut quamdiu praesentialiter vivam, per beneficium praefati abbatis et successorum eius usufructuario hoc, quod tradidi, habeam, postque obitum meum ipse statim iterum et successores eius firmissimam habeant potestatem, quicquid inde facere voluerint. Actum in villa Eritale anno domini XXVIII. regni Caroli invictissimi regis Francorum die XIIII. mensis iulii, in praesentia testium, quorum signa et nomina subscripta videntur. † Signum Burgeonis, qui hanc traditionem fecit. † Amalbrahti. † Eggeolti. † Leidrati. † Adalmanni. † Gerbrahti. † Egihelmi. † Iungarati. † Witrati. † Werilanti. † Herirati. † Eggiharti. † Herimoti. † Wenteles. † Ruadharii. † Winimanni. † Bettonis. † Marcriti. † Arfridi. † Irminfridi. † Weifheres. † Arahen. † Giltingi. † Wighelmi. † Ruadhelmi. † Adalharti. † Immonis. † Frethanti. † Reginharti. † Wanolfi. † Attonis. † Ginozes. † Theoleichi fogati. † Wolfberen vasalli Baugolfi abbatis, qui huius traditionis vestituram pariter acceperunt. Ego Asger indignus presbyter hanc traditionis kartulam iussu Baugolfi abbatis scripsi notavique diem, locum et tempus supra scriptum.