Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 213


Datierung: [780-797 (789/94?)] 10 04

Ego itaque in dei nomine Hadurih ob desiderium vitae aeternae et pro remisione peccatorum meorum dono atque trado elimosinam meam ad monasterium sancti salvatoris et sancto Bonifatio preclarissimo martyre, quod dicitur Fulda, ubi venerandus Baugolf abba et magna turba monachorum deo servientium, quicquid proprietatis habeo, et totum, quod mihi ex iure ad proprietatem pertinet, id est in pago Wormazfeldum et in Rinahgoe in his locis et villis, sicut est in Elimaresbah et in Phuppenheim et in Herifeldum atque in Thornheim et in Teinenheim, similiter in Mogontia civitate publica et in Prezzenheim et in Talaheim, sicut iam dictum est, in his locis sic trado supradicto sancto totum et integrum, id est terris araturiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, domibus, aedificiis, molinariis, arialis, colonis, et in Mogontia civitate tres ariales et hec mancipia: Eggiolf, Egilmunt, Sigibald, Alawis, Bernger, Albwin, Ostarrat, Ratbald, Winimar, Nandheri, Herimunt, Willirih, Wielachomo, Libolf, Watto, Frewimunt, Biricho, Adalbald, Theoto, Hiltimunt, Hruodger, Ihho, Sigimunt, Wolfhoh, Theotswind, Theotwar, Albswind, Gebalind, Alba, Heriulp, Blidrat, Moinrat, Vodilrat, Williburg, Vodilwar, Hiltiwar, Wiglind, Thenchila, Adalwar, Hiltiburg, Adalheid, Rihpirg, Irminburg, Sigibirg, Williniu, Ercanhilt, Albgund, quorum numerus est XLVII, hec mancipia cum omnibus rebus et suppellectilibus eorum et supradicta loca cum omnibus adiacentiis et terminis commodis, ita ut ad meam proprietatem pertinet, sic traditum volo ad supradictum sanctum locum ea scilicet ratione, ut per meam petitionem et per vestre prestationis kartulam illud habeam ad fruendum usque ad obitum vitae meae seu tam diu, quantum mihi placitum sit, postea vero hanc rem inexquisitam et incontradictam in elimosinam meam vos vel secutores vestri ulterius habere perenniter possidere liberam ac firmissimam habeatis potestatem. Actum in monasterio Fulda die III. mensis octobri. Signum Haduriches, qui hanc traditionis kartulam fieri rogabat. † Zezzo. † Friccho. † Erchanbraht. † Irminger. † Gerwin. † Wenilo. † Benno. † Egisheri. † Wualtleih. † Batucho. † Hrihhad. † Heimrih. † Ercanpraht. † Werdolf. † Hadufrid. † Haiho. † Sigimunt. † Erhart. † Immo. † Wenicho. †Vuto. † Wolfwin. † Hruodolt. † Bernachar. † Sigimunt. † Wituram. † Wolfhart. †Liutwin. † Ratleih. † Wolfo. † Willinand. † Ratfrit. † Hruodolf. † Wolfmar. † Siggo. † Gerolt. † Adalfrid. † Reginpraht. † Erbeo †. Ego Asger scripsi et testibus solidavi.