Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 208


Datierung: [780-796 (791/94 ?)] 08 06

Ego in dei nomine famula dei Folmuot et soror mea Frahunt donamus in elimosinam nostram ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi Paugolf abbas praeesse videtur, quicquid proprietatis habemus in pago Tolliveldum in villa nuncupata Rosthorphe, duo mancipia, id est Hruadheri, Baldhilt XL iugera terrae aratae et prata inter ambos sed et aliter, sicut iam supradictum est, totum et integrum, id est pecuniae, quadrupedis utriusque sexus, quidquid sit, extra unam arialem, est houastat, post obitum nostrum amborum ea videlicet ratione, post exitum vitae nostrae supradictam rem incontradictam vos et posteri vestri habendi perenniter liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Actum in monasterio Fulda die VI. mensis augusti. Ego Asger indignus presbyter rogatus scripsi. † Folmuote et sororis eius Frahunte, quae hanc kartulam fieri rogabant. † Herirates. † Leibwartes presbyteri. † Rimoltes. † Nortgeres. † Genozes. † Ratolfes. † Helmperahtes. † Sandoltes. † Franchen. † Gernandes. † Gozmuntes.