Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 200


Datierung: [776-796 (789/94?)] 02 06

In Christi nomine. Ob desiderium vitae aeternae et pro remissione peccatorum,ut veniam consequi merear in futuro, ego itaque Helpfolf trado sancto Bonifatio Christi martyri talem traditionem, qualem mihipater meus Egilolf et frater meus Huswart tradiderunt, sic trado ego Helpfolf, quod est in pago Grapfeldum in villa Stocheim, id est tertiam partem patrimonii sui, sicut reliquerat ei, id est Egilolfepatri meo, eius pater Huntolf, similiter in Wancheim exiure proprietatis suae, quod mihi in proprietatem pertinet, id est tertiam partem trado ad sanctum Bonifatium in elimosinam meam, id est in supradictis locis de tali portione, sicut supra dictum est, tam in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et haec mancipia: Ratperaht et coniux eius Werinburg, filia eorum Wueltila et filius ipsius Weltilun, Liutperaht et illum Ratprahten cum omni suppellectili sua, quae ad eum pertinet, Otheri, Waldger, Freido, Hemmo, Inga, Adalrih, lcha, Adalbirg, Walumaran cum tali portione, sicut Helpfoluan pertinet, et Witsind. Haec, sicut hic continetur scriptum, sic traditum esse volo in perpetuum in elimosinam meam sancto Bonifatio a die praesente huic familiae, quae nunc hic deo servire videtur, et secutoribus. Habere perenniter ad fruendum incontradictam firmissimamque habeatis potestatem, culmo conexam vobis ad roborandum et vos ad induendum. Actum in monasterio Fulda die VI. mensis februarii. Ego Asger scripsi. Testes traditionis huius: Sigifrid. Heriperaht. Adalram. Adalfrid. Hruading. Hruadmar. Einhart. Erolt. Friduhelm. Albarat. Erhart. Sigimunt. Ebur. Arn. Helmwart. Heimo. Albthonar. Heriwart. Parinc. Adalrih.

ERGÄNZUNG PISTORIUS???