Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 192


Datierung: 792 07 05

In Christi nomine. Ego Altfrid et coniux mea Folrat in elimosinam nostram ad monasterium sancti salvatoris, quod dicitur Fulda, sancto Bonifatio praeclarissimo martyri, ubi venerandus Paugolf abbas praeesse videtur, tradimus in pago Grapfeldero marcu, id est in Ramnungero marcu et in Mahhesbahero marcu tertiam partem, sicut ibi nobis congruit, et item in Hengistorpfero marcu ad illam villam, quae vocatur Giusunga, totum et integrum, quod mihi Altfride pater meus Altthuring ex iure proprietatis suae in haereditatem reliquerat, et omne, quod postea ibidem exquisitum et elaboratum habemus, sic tradimus ad supradictum sanctum, id est tam terris, silvis, arialis, campis, pratis, pascuis, aquis, aedificiis, omnibus adiacentiis, totum et integrum, quod ad meam Altfrides et coniugis meae Folratu proprietatem pertinet, et haec mancipia: Sinding et coniux eius Gerburg, Willifrid, uxor eius Hohburg, Otheri, Wiela, uxor eius Gozbold, coniux eius Gerflad, Thiothelm et uxor eius Otun, Eleolph, Sigimar, Heilagthrud, Hiltilaug, Gerhilt, Pilimar, Genze, Waltun et filia eius, quam conparavi, Liobmar, Wuillirih, Reginhelm, Thiotwin, Emita, Imma, Reginbald, Gunza, Adallind, Hruadbald, Meginbirg, Sigimunt, Truhtila, Williheri, Hiltirat, Wanperaht, Guli, Liutgoz, Thiothelm, Alaburg, Peiari, Heriman, Bilihilt, Fridubirg, Frahamot, Nandolt, Wolfhart, Hunolt, Hruadolt, Witta, haec omnia cum cunctis supellectilibus suis a die praesente et deinceps, sicut habent, ea ratione tradimus hanc rem, ut hoc habere et frui possimus usque ad o nostra bitum vitae nostrae amborum, post exitum vitae nostrae hanc rem vos et posteri vestri habere, perenniter possidere ulterius inexquisitam et incontradictam firmissimam habeatis potestatem, culmo connexam. Actum in villa, quae vocatur Giusunga, coram testibus inferius conscriptis, anno XXIIII. regnante Carolo rege Francorum die V. mensis iulii. Ego Asger scripsi et testibus fixi. † Signum Prezzoltes presbyteri et monachi. † signum Cuniprahtes presbyteri, fratris Altfrides, qui hoc perficiebat. † signum ipsius Altfrides et coniugis eius Folratu. † signum Adalmannes. † signum Sigimannes. † signum Irmintheos. † signum Adalmannes. † signum Ermperahtes. † signum Hruadmannes. † signum Theotmannes. † signum Sigiwartes. † signum Waldmannes. † signum Nandwiges. † Leidrates. † signum Recchen. † signum Nidprahtes. † signum Sigolahes. † signum Theotprahtes. † signum Nidgozes. † Adalhartes.