Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 172
Datierung: 786 10 08
In nomini domini nostri Iesu Christi. Ego Willibald concedente gratia divinae maiestatis episcopus, imo et catholicae Christi vernaculus ecclesiae, iuxta quod testantur divina oracula: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“, idcirco cogitans, quomodo aqua ignem extinguit, ita elimosinarum largitio resistere queat peccatis, in elimosinam meam et remissionem peccatorum meorum trado ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum super ripam amnis, qui dicitur Fuldanensis, ubi religiosus et praeclarus Paugolf abbas cum magna monachorum multitudine deo servire cognitum est, post obitum meum, id est in supradicto loco novem trado colonias - hoc sunt hobunnae - integras cum omnibus adiacentiis et finibus suis, in arialis, in terris arduriis in silvis, in campis, in pratis, in pascuis, aquis aquarumve decursibus, aedificiis, molinariis, mancipia cum omni supellectili eorum, et haec nomina seu numerus eorum: Egilwart cum coniuge eius et cum uno infante Adalwih et duo infantes cum ea et una faemina Tagalind nomine, Irminfrid et coniux eius cum duobus infantulis, Adalhart et uxor eius et quatuor infantes cum eis, Meginhilt cum duobus parvulis, Ruodolf cum uxore sua et tribus infantulis, Gozleih, Ferahpald, omniumque viginti octo, et in villa nuncupata Ibesstat unam coloniam, sicut supradictum est, in elimosinam meam trado ad iam dictum monasterium totum et integrum, scilicet ut post exitum vitae meae supradictam rem domino volente melioratam et inminutam et incontradictam in omnibus rebus vos et secutores vestri habere ulterius, frui perenniter, sicut haec praesens traditionis continet kartula, cum testium manibus suppositis et signis adhibitis liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem cum stiputionelatione subnixa. Actum in monasterio Fuldanensi anno XVIII. regnante Carlo gloriosissimo rege Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum die VIII. mensis octobris. Et ego Asger indignus presbyter rogatus scripsi. † Signum Eburacares comitis. † Eggi. † Erpes. † Ihro. † Siczger. † Wahho. † Wolfmar. † Hurum. † Friccheo. † Waldmunt. † Hogo.