Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 160


Datierung: 785 03 22

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Bernheri plenius pertractavi pro dei timore et pro remedium anime meae, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, quicquid in Battenheim villa visus sum habere, cum areis, aedificiis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, ita tamen ut post obitum filii mei Waltheres supradicta ecclesia habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei et omnium sanctorum incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et tamen donatio hec omni tempore firma permaneat. Facta donatio hec sub die XI. kl. aprl. anno XVII. regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Bernheres, qui hanc donationem fieri rogavit. † Waltheri presbiter. † Waluram. † Waltheri. † Hrvotwin. † Sigifrid. † Hremming. † Hatto comes. † Gebahart. † Swefheri.