Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 158


Datierung: 785 03 04

Ego itaque in dei nomine Nandheri dono atque trado in elimosinam meam ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis Baugulf abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo post obitum meum in villa nuncupata Sulzanheim et in Gennesheim in pago Wormazfeld, id est quicquid ibidem proprietatis habeam, ariales, terram araturiam, prata, aedificia, mancipia, et hec nomina eorum: Iungolf, Witmar, Herolf, Liutolt, Wolflind, cum omni suppellectili eorum totum et integrum post obitum meum vos vel successores vestri supradictam rem habendi, tenendi, perenniter possidendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda anno XVII. regnante Karolo gloriosissimo rege Francorum die IIII. mensis martii. Ego Abraham rogatus scripsi. † Signum Nandharii. † Liutwini. † Walurammi. † Hrihbaldi. † Megingozi. † Bennoni. † Herifridi. † Miloni. † Sigibaldi †.