Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 145


Datierung: [780?-781 05 23]

a) De illa marca, quae ad Ratesdorf pertinet, et de terminis eius, sicut ab antiquis accepimus, litteris expressimus, ne aliquis error per oblivionem negligentiamve posteris nostris nasceretur. Inprimis in Hasalahastein et sic per illam Hasalaha usque ad alteram Hasalaham, inde sursum ad Onheres fontem, abinde usque ad Eitraha gispringum, deinde in Bogenbroh, deinde ad introitum Rataha in Soraha, inde etiam ab ora fluminum in Gucgenberc, inde in orientem Griuzinaha, inde in fyrst, quae lapidea dicitur, inde Eburessol, exinde in Album fontem et sic per nostra signa, id est laha, in Widinonseo, inde in Sconiunberc, inde iterum in Hasalahastein. Hanc igitur a marcam Ratesthorf videlicet a cum terminis superius comprehensis tradiderunt ad sanctum Bonifatium Roggo comes, Hatto comes, Nordiu frater illorum, Brunicho comes et Moricho frater eius, Eggihart et Iob frater, Emhilt abbatissa.

b) Hucusque supradictae villae termini. Nunc ad eam, quae Soresdorf vocatur, villam vertamus calamum. Inprimis in Eitraha gisprinc, inde in Huulpegimundi, deinde in Vitital, abinde in Tubuntreis, inde in Grazberc aquilonem, inde igitur in antiqua sepulchra, abindem in Husfelt supremum, inde in Gucgunberc, abinde in Bogenbroch, deinde in Hunaheberc, inde vero in Eitraha gisprinc. Marcam vero Sorestorpes cum terminis suis praescriptis tradiderunt ad sanctum Bonifatium Brunicho comes et frater eius Hadubraht, Ingelt, Degano, Aelis, Erlolf comes, Ruadpraht pater Cancures.