Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 142


Datierung: [um 777-779]

Ammonente ac dicente filio dei: „Date elemosinam et ecce omnia munda fiunt vobisidcirco ego in dei nomine Hadaburg atque Huoca soror mea tradimus pro animae nostrae remedio vel pro abluendis peccatis nostris ad monasterium, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis vir abbas Sturmi cum plurima turba monachorum praeesse videtur, quicquid proprium habere et possidere videamur, totum et ad integrum tradimus atque transfundimus ad supra dictum monasterium, ita tamen, ut usque ad obitum nostrum per vestram precariam possidere et excolere nobis potestatem tradatis; postquam vero de hoc seculo migravimus, vos et successores vestri, quicquid nos proprium possidere videmur, cum omni parte meliorata in vestram potestatem accipiatis. Haec sunt nomina mancipiorum, quae tradimus: Libolf, Hruadrih, Egino, Hruadhart, Engilmiet, Anamuot, Adalhart, Theotmar, Ato, Liutfrid, Hadufrid, Mierolt, Gundlind, Erpfgant, Theotgart, Totta, Theotswind, Eggihilt, Gisahilt, Hruadgart, Reginlind, Williswind. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis de nostris amicis hanc traditionem infringere voluerit, iram trinae maiestatis incurrat, insuper inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras centum argenti pondera centum. Signum Gerwig. signum Weringoz. signum Fastolf. signum Sigiperaht. signum Wesant. signum Waning. signum Swidmuot.