Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 140 †
Datierung: <[768-779]>
Carolus rex Francorum et Longobardorum et patricius Romanorum omnibus fidelibus gratiam. „Nichil“, ut ait apostolus, „intulimus in hunc mundum nec quicquam ex eo nobiscum auferre poterimus“, nisi quae ob animae salutem locis sanctorum devote deo offerentes promptissima voluntate impertire videmur. Ergo cognoscat magnitudo vestra, qualiter nos propter nomen domini et remedium animae nostrae concedimus a presenti die ad monasterium Fuldense, quod est constructum in honore salvatoris domini nostri Iesu Christi, ubi sanctus martir Christi Bonifacius requiescit et ubi venerabilis vir Sturmi abbas congregationi monachorum preesse videtur, atque, donamus locum proprietatis nostrae Westera nuncupatum, in quo loco officinas salis cum singulis patellis et mancipiis ad hoc officium deputatis habundantesque fontes salis habemus. Donamus etiam ipsum forum tributumque seu teloneum ipsius loci sancto Bonifacio martiri statuentes, ut per singulas ebdomadas, carrada salis inde detur ad monasterium Fuldense. Insuper singule curtes singulaque mancipia debitum pensum persolvant reditusque agrorum omnemque constitutionem debiti servicii statuto tempore reddant. Haec omnia cum caeteris appendiciis per totum et integrum nostro iure in ius et proprietatem sancti Bonifacii martiris et fratrum in Fuldensi monasterio deo serviencium perpetuo damus aique concedimus. Precipimus etiam nostra regali auctoritate, ut nullus hominum hanc nostram traditionem a prefato monasterio et a fratrum utilitate removeat, sed serviat semper ibi in monimentum nostri.