Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 85


Datierung: 778 12 01

In nomine domini Iesu Christi, anno XI. regnante Carolo rege Francorum. Ego in dei nomine Arndeo pro intuitu vel pro redemptione animae meae, ut veniam delictorum consequi merear in futuro, dono atque trado ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi Sturmi abbas praeesse videtur, post obitum meum, quicquid mihi ex iure patris mei in hereditatem convenit, id est in pago Tollifeldum et in villa nuncupante Mitilesdorf, totum et integrum in elemosinam meam et in pago Grapfeld in villa nuncupante Stocheim, quae est iuxta ripam fluminis, quod dicitur Strewe, una arialis et una hoba, quod est XXX iugera terrae araturiae et mancipia, quorum nomina hic recensemus: Sigimunt, Suanahilt, Wigpraht, Otwin, Theothilt, Vodalpraht, Reginwih, Geilrat, Zteger, haec omnia cum supellectili eorum, sicut supra dictum est, trado post obitum meum, ut vos seu sequaces vestri habendi, perenniter fruendi in omnibus habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda die I. mensis decembris. Ego Asger rogatus kartulam feci.