Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 76


Datierung: 776 08 07

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis pecatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque a ego Rahhilt sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, super fluvium Fulda, hoc est quod dono vineas in Teinenheimo marca, quas pater meus iure hereditario mihi moriens dereliquid et legibus ibidem visa sum habere, ita tamen, ut a die presente de meo iure in ius et dominationem supra dictae ecclesiae sancti Bonifatii rectores liberam et firmam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, inprimitus iram dei incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio haec sub die VII. id. aug. anno octavo regnante domino nostro Karlo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Rahhilde, quae hanc donationem fieri rogavit. † signum Eufemiae. † signum Helmrih. † signum Oadalfrit. † signum Hildradi. † signum Bernoldi. † signum Egilolfi. † signum Helmbercti. † signum Lonoldi. † signum Suvindbercti. † signum Wolfradi. † signum Irminoldi. † signum Theutoni. † signum Hrodbercti. † signum Liudradi. † signum Herimundi. † signum Egilolfi. † signum Glisberi. † signum Witheri. † signum Miloni. † signum Angilhelmi. † signum Gundolandi abbati.