Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 73
Datierung: 775 11
c) (Eberhardi)
In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Ego Karolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris gratiam et salutem, pacem et clemenciam in domino annuntio. Quicquid ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amorem dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem et stabilitatem regni nostri et procerum nostrorum provenire confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostre salutem et ut merces nostra in aeternum permaneat, donavimus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti Bonifacii, quod constructum est in pago Graphelt super fluvium, qui dicitur Fulda, ubi preciosus domnus et sanctus Bonifacius martir corporaliter quiescit et ubi venerabilis et sanctus vir Sturmi abbas innumerabilium monachorum congregationem domino militantium collegit, quoddam videlicet monasterium Holzchircha nominatum in pago scilicet Waltsaze super fluvium Albstade, quod Troandus princeps regni nostri a novo fundamine de rebus suae proprietatis visus est aedificasse in honore beatae et gloriosae virginis Mariae nec non et beatissimi martiris Bonifacii archiepiscopi caeterorumque martirum domini nostri Iesu Christi nec non et aliorum sanctorum, quorum ibi reliquiae sunt reconditae, in quorum honorem res proprietatis suae idem princeps noster nostra permissione ad ipsum locum visus est delegasse et postmodum manu potestativa ipsum monasterium cum omni integritate cum appendiciis vel adiacentiis suis et quicquid ipse vel alii homines ad predictum locum eius causa vel pro dei amore delegaverunt, nobis tradidit idem princeps Troandus et in omnibus confirmavit, id est terris, accolis, domibus, aedificiis, mancipiis, vincis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et incursibus, mobilibus et inmobilibus, pecuniis, presidiis, farinariis, molendinis, adiacentiis, appendiciis, quicquid dici aut nominari potest, totum ergo et integrum, sicut diximus, quod prefatus Troandus nobis tradidit, monasterio sancti Bonifacii donavimus, tradidimus atque in omnibus concessum in perpetuum esse volumus, ea ratione, ut ab ipso die aecclesia sancti Bonifacii et rectores eius ipsum monasteriolum Holzchirchun cum omni integritate superius intimata habeant, teneant atque possideant et quicquid pro utilitate loci et aecclesiae oportunitate facere voluerint, libero perfruantur arbitrio, qualiter nostris et futuris temporibus ad ipsum locum pertinentia proficiant in aucmentum fratrum ibidem deo servientium et ut melius ipsam congregationem delectet pro nobis et uxore nostra etiam et prole nostra et pro statu ac diuturnitate regni nostri nec non et pro salute principum atque familiarium nostrorum domini misericordiam intentius exorare. Et ut haec nostra auctoritas et preceptio regiae nostrae maiestatis firmior ac durabilior habeatur et per omnia tempora melius tam a modernis quam a successoribus conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus nec non et caractere nominis nostri consignavimus, ut nullus in posterum nostrae preceptionis auctoritatem temerare seu violare presumat et de bono eiusdem aecclesiae quicquam invadere vel auferre audeat.

